PL 197, col. 172
Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
ejusdem Ecclesiae tuae effectui mancipare
poterimus, libenter faciemus. Rogamus autem intime
sanctitatem tuam, quatenus pro dilectione
nostra Deum pro nobis interpelles, et orationibus
tuis eum nobis placabilem facias, et scias omni
ambiguitate remota, quod si Deus vitam nobis concesserit,
non carebis honesta remuneratione. Nam
justum est ut orationum tuarum suffragia nobis
impendas, sicut et nos de necessitate tua sollicitamur.
Rescripta quoque tua ad nos desideramus.
RESPONSUM HILDEGARDIS. Multis ad emendationem vitae Gunterum hortatur.
Lux summae inspirationis, o homo, tibi dicit:
Admonitionem Spiritus sancti, qui in te ascendit,
ne abscindas a te per malam consuetudinem operum
tuorum, quia Deus requirit in te, quod olim attendit
perditam ovem reducere, quando crimina hominum
abstersit. Et antiquus illusor confusus est,
cum eum fortissimus bellator superavit. Deus per
fenestras aspicit ad te, quia pius et misericors est.
Hoc nullus homo derideat per ullam opinionem voluntatis
suae. Audi: Hanc causam admonitionis noli
abscindere a te, ne Deus te percutiat per flagella
sua. Quoniam vult in zelo suo hanc inimicabilem
causam prosternere, quod sodales ipsius per socios
suos ipsum in ostensione sua derident. Unde arcum
admonitionis suae vibrat, demonstrans quia nullus
ei resistere possit. Unde tu, homo, qui multa nigredine
involutus es, surge citius ad ruinam, et aedifica
in coelestibus ut nigri et sordidi erubescant in tua
exsultatione, cum surgis a nigredine tua, quia anima
tua vix vivit propter opera tua. Tua autem
aspicis quasi per figuram ad aliam vitam, quae intentio
fulget in te sicut aurora lucis. Mens tua cribrat
et excutit se in magnis tormentis, ubi pinguis
natura te affligit in tortuosis desideriis. Hunc humorem
evade. Audi, homo: Vir quidam terram habuit,
quae magnam vim in se ostendit, quando
aratrum ipsam evertit, ita quod multo germine
protulit quemque fructum, qui in ipsa seminabatur.
Tunc placuit viro huic, ut in terra illa hortum aromatum
faceret, et in eo crescerent aromata in
suavissimo odore ad medicinam vulnerum et cicatricum.
Et terra illa melior effecta est, quam prius
fuisset. Nunc tu, o homo, elige quid in his duabus
partibus tibi utilius sit. Fundamentum enim coelestis
Jerusalem positum est primum de istis lapidibus,
qui in magnis casibus vulnerati erant, et in
cicatricibus vitiorum polluti, qui postmodum crimina
sua opprimunt in poenitentia. Faber mundi,
fundamentum istud primum de rugosis, et impolitis
lapidibus posuit, et lapides isti totam civitatem Dei
sustentant. Ideo fuge lasciviam hujus mundi in naufragio
immunditiae, et esto similis sardio et similis
topazio, et velox sicut cervus haurire in lingua
purissimum fontem, et vives in aeternum.
EPISTOLA XVI.