PL 197, col. 174

Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

moderamina nescit tenere, judex fiat vitae alienae.
Quapropter dilectionem tuam sincera devotione deposco,
quatenus apud Dominum orationibus tuis
mihi succurras, et rescripto tuo me munias; quia
tam propria voluntas mea quam cura terrena fere
omnibus modis a servitio Dei me abstrahit.
RESPONSUM HILDEGARDIS. Inanem gloriam in ipso redarguit.
Justissima Lux dicit: O homo, mentem tuam argue
quae perforat consilium antiquorum praelatorum,
quos non tetigit ventosa mens vanitatum. Qualis
est aestimatio tua, qui non erubescis ambulare in
tenebris per gustum operis tui? Nam revelatio illius
cui nihil occultum est, ostendit per viventem oculum,
quod arcus zelus Dei, temeritati hominum

minatur. Cur non vides, ubi sit mammona iniquitatis [(Luc. XVI)] ,
in quo te excuses? Multi operarii veniunt
in causis suis, et quaerunt arctam viam et angustam,
tu vero labia tua moves per magniloquos
sufflatus morum cordis tui, et ad indignationem
illos reducis. Unde dirige te a tenebris in vias rectas,
et illumina sensum cordis tui, ne tibi dicat Pater
omnium: Quid per stultitiam ascendis columnam
quam non fecisti? Nam dies obscuratur illi, qui
non operatur in viis recti itineris: quod tu precave;
surge ergo citius, et ambula recta itinera, antequam
sol tibi occidat, et antequam dies tui deficiant.
EPISTOLA XVIII.
EPISCOPI VIRDUNENSIS AD HILDEGARDEM. Sanctam hortatur ad humilitatem, ac preces ejus flagitat ac litteras.

ADELBERTUS Dei gratia Virdunensis Ecclesiae minister
et episcopus, quamvis indignus, HILDEGARDI
matri suae clarissimae de Monte S. Roberti, visionibus
Dei delectari praesentibus et aeternis.
Benedicta gloria Domini de loco sancto suo [(Ezech.
III)]
, quae te sibi a teneris annis mancipavit famulam.
Ego autem, tanquam si caecus iter videnti
monstrare vellet; charitati tuae suggero, ut gratiam
istam cum humilitate cognoscas, attendendo prophetiam
illius antiquam Balaam [(Num. XXIII)] , qui
licet novissima sua in contrarium direxerit, memorabile
tamen est in visione sua, cum dixit: Qui cadit,
et sic aperiuntur oculi ejus [(Num. XXIV)]
; humilitatem

profecto in visione significans. Doctor quoque
gentium dixit: Ne magnitudo revelationum extollat
me [(II Cor. XII)]
, etc. Haec itaque magis fiducia
mei affectus ad vos dicta sint, quam praesumptione
doctrinae. Porro noveritis quod ad vos in praesenti
venire non possum, licet prope vos sim, tamen in
adversitatibus meis vos fidam patronam in orationibus
vestris expeto, et suffragiis sororum vestri
collegii ancillarum Dei adjuvari postulo. Diu est
quod scriptum vestrum habere non merui; quod
nunc saltem merear, oro.
RESPONSUM HILDEGARDIS. Illum hortatur ad curam pastoralem.
Lux vivens, quae miracula ostendit, dicit: Qui
Pater es in persona tua, et pastor in propositione

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.