PL 197, col. 383

Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),

Ecce quadragesimo tertio temporalis cursus mei
anno, cum coelesti visioni magno timore, tremula
intentione inhaererem, vidi maximum splendorem,
in quo facta est vox de coelo ad me dicens: O homo
fragilis, et cinis cineris et putredo putredinis, dic
et scribe quae vides et audis. Sed quia timida es
ad loquendum, et simplex ad exponendum, et indocta
ad scribendum ea, dic et scribe ea non secundum
os hominis, nec secundum intellectum
humanae adinventionis, nec secundum voluntatem
humanae compositionis, sed secundum id quod ea
in coelestibus desuper in mirabilibus Dei vides et
audis; ea sic edisserendo proferens, quemadmodum
et auditor verba praeceptoris sui percipiens,
ea secundum tenorem locutionis illius, ipso volente,

ostendente et praecipiente propalat. Sic ergo et tu,
o homo, dic ea quae vides et audis: et scribe ea
non secundum te, nec secundum alium hominem,
sed secundum voluntatem scientis, videntis et
disponentis omnia in secretis mysteriorum suorum.
Et iterum audivi vocem de coelo mihi dicentem:
Dic ergo mirabilia haec, et scribe ea hoc modo
edocta, et dic. Actum est in millesimo centesimo
quadragesimo primo Filii Dei Jesu Christi incarnationis
anno, cum quadraginta duorum annorum
septemque mensium essem, maximae coruscationis
igneum lumen aperto coelo veniens, totum cerebrum
meum transfudit, et totum cor totumque
pectus meum velut flamma non tamen ardens, sed
calens ita inflammavit, ut sol rem aliquam calefacit
super quam radios suos immittit. Et repente intellectum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.