PL 197, col. 389
Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),
quadam clara regione candidam nubem quae de
pulchra hominis forma plurimas stellas in se continens
exierat, afflavit, et illam ac eamdem hominis
formam ex illa regione ejecit. Quo facto, lucidissimus
splendor regionem illam circumdedit, et ita
omnia elementa mundi, quae prius in magna quiete
constiterant, in maximam inquietudinem versa horribiles
terrores ostenderunt. Et iterum audivi illum qui
mihi prius locutus fuerat, dicente: Deum fideli
devotione subsequentes, et in dilectione ejus digno
amore ardentes, a gloria supernae beatitudinis nullo
impulsu injustitiae territi abstrahuntur, cum illi qui
Deum ficte attendunt: non solum ad majora non
promoveantur, sed etiam ab iis quae se habere fallaciter
putant, justa examinatione dejiciantur. Quod
et haec maxima multitudo viventium lampadarum,
multam claritatem habentium ostendit: quae est
plurimus exercitus supernorum spirituum in beata
vita fulgentium, ac in multo decore et ornatu existentium,
quoniam cum a Deo creati sunt: non
superbam elationem arripuerunt, sed in divino
amore fortiter perstiterunt. Nam ipsi igneum fulgorem
accipientes, ita serenissimum splendorem
adepti sunt, quia cum Lucifer cum suis superno
Creatori rebellari conaretur, isti zelum Dei in casu
illius et illi consentientium habentes, vigilantiam divinae
dilectionis induerunt, cum illi caecitatem ignorantiae
qua Deum scire noluerunt, incurrerunt.
Quomodo? In casu diaboli in illis angelicis spiritibus
qui cum Deo in rectitudine perseveraverunt,
maxima laus exorta est, quoniam illuminati visu
perspicaciter agnoverunt quod Deus immobilis, sine
ulla mutatione ullius mutabilitatis in potentia sua
perseverat, ita quod a nullo bellatore superari poterit.
Et ita in amore ejus exardescentes, et in rectitudine
perseverantes, omne domicilium injustitiae
contempserunt.
Sed Lucifer qui ob superbiam suam de coelesti
gloria ejectus est, in initio creationis suae talis ac
tantus exstitit, quod nullum defectum nec in decore
nec in fortitudine sua sensit. Unde cum decorem
suum inspiceret, et cum vim fortitudinis suae in
semetipso consideraret, superbiam invenit, quae
ipsi promisit ut inciperet quod vellet, quia perficere
posset quod incepisset. Et videns locum ubi se collocare
posse putavit, ibi decorem et fortitudinem
suam ostendere volens, in semetipso sic dicebat:
Volo fulgere illic, quemadmodum et iste hic. Cui
omnis acies ejus assensum dedit, dicens: Quod tu
vis, hoc et nos volumus. Et cum in superbiam elatus
illud perficere vellet quod cogitaverat, zelus
Domini se extendens in ignea nigredine illum cum
omni comitatu suo dejecit, ita quod ipsi opaci contra
serenitatem quam habuerant, effecti sunt. Quid est
hoc? Quia si Deus praesumptionem illorum non dejecisset,
injustus esset, quoniam illos foveret qui
integritatem divinitatis dividere volebant; sed eos
dejecit et impietatem eorum ad nihilum redegit,
sicut etiam et omnes a conspectu claritatis suae