PL 197, col. 390

Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),

aufert qui se ipsi opponere conantur, ut servus
meus Job ostendit, dicens: Lucerna impiorum exstinguetur,
et superveniet eis inundatio, et dolores
dividet furoris sui. Erunt sicut paleae ante faciem
venti, et sicut favilla quam turbo dispergit [(Job XXI)]
.
Quod dicitur, gloria superbientis nequitiae ex falsa
prosperitate, quasi lumen honoris in voluntate
carnis illorum procedens qui Deum non timent (sed
qui illum in perversa impietate spernunt, contemnentes
scire quod nullus eum valeat expugnare, in
igne ferocitatis suae volentes exurere quaecunque
adversantur): haec in hora ultionis Dei velut terra
conculcatur, et de superno judicio super eosdem
impios cadet abjectio indignationis omnium quae
sub coelo sunt, ita quod et Deo et hominibus molesti

erunt. Unde quia Deus non sinit eos habere
quod volunt, ideo undique dolore macerati in hominibus
bacchantur per rabiem insaniae suae, cum
ardent hoc possidere quod Deus non permittit eos
deglutire. Et cum hoc modo a Deo recedunt, solis
inutilibus rebus comparantur, ita quod nec in Deo
nec in hominibus quidquam boni facere vellent, de
grano vitae in praevidente oculo inspectionis Dei
abscisi. Quapropter et hujusmodi contritioni traduntur,
qui in tepido sapore iniqui rumoris dissipantur,
cum supervenientem imbrem Spiritus sancti
non suscipiunt.
Sed lacus ille multae latitudinis et profunditatis
qui tibi apparet, est infernus, latitudinem vitiorum
et profunditatem perditionum, ut vides, in se continens;

os etiam velut os putei habens, et igneum
fumum cum multo fetore emittens; quia in voracitate
sua submersionem animarum tenens, cum
eis suavitatem et dulcedinem ostendit, eas ad perversionem
tormentorum perversa deceptione perducit,
ubi ardet ignis cum suffusione teterrima fumi
et cum ebulliente mortifero fetore emanat; quoniam
haec dira tormenta diabolo et eum subsequentibus
(qui se a summo bono avertunt, nec illud
scire aut intelligere curaverunt) praeparata sunt;
unde et ab omni bono dejecti sunt, non quia illud
nescierunt, sed quoniam illud in magna superbia
contempserunt. Quid est hoc? In dejectione diaboli
hae exteriores tenebrae, omne genus poenarum in se

habentes positae sunt; quia hi maligni spiritus,
contra gloriam quae ipsis praeparata fuit, miseriam
diversarum poenarum susceperunt, et contra claritatem
quam habuerunt densissimas tenebras induerunt.
Quomodo? Cum superbus angelus ut coluber
se sursum erexit, carcerem inferni accepit,
quia esse non potuit ut ullus Deo praevaleret. Et
quomodo conveniens esset, ut in uno pectore duo
corda essent: sic nec in coelo duo dii esse debuerunt.
Sed quoniam idem diabolus cum suis superbam
praesumptionem arripuit, ideo lacum perditionis
sibi paratum invenit. Sic et homines illi qui
eos in actibus suis imitantur, participes poenarum
eorum secundum merita sua efficiuntur. Sed quaedam
animae sunt quae cumulum damnationis habentes,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.