PL 197, col. 392

Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),

habentem (quae de innocente Adam omnem multitudinem
humani generis in praeordinatione Dei lucentem
in suo corpore gestans sumpta fuerat) per
seductionem serpentis ad dejectionem ejus diabolus
invasit. Cur hoc? Quia sciebat mulieris mollitiem
facilius vincendam quam viri fortitudinem; videns
etiam quod Adam in charitate Evae tam vehementer
ardebat, ut si ipse Evam vicisset, quidquid illa
Adae diceret, Adam illud perficeret. Unde et diabolus
illam et formam hominis ex illa regione
ejecit, quin idem antiquus seductor Evam atque
Adam de sede beatitudinis sua deceptione expellens
in tenebras subversionis detrusit. Quomodo? videlicet
Evam primum seduxit, ut ipsa Adae blandiretur
quo ei assensum praeberet, quia ipsa citius Adam

quam alia creatura ad inobedientiam perducere
potuit; quoniam de costa illius facta fuerat. Quapropter
mulier virum citius dejicit, cum ille eam
non abhorrens, verba ejus facile assumit.
Verum et non puero sed perfecto viro scilicet Adae
perfecta mulier data est, ita etiam modo, cum vir
in aetate perfecta fertilis est, perfecta ei mulier
conjungenda est, velut cum arbor flores incipit
emittere, debita cultura ei adhibenda est. Nam de
costa insito calore et humore Adae, Eva formata
est, ac ideo nunc de fortitudine viri et de calore
ejus semine suscepto mulier intendit prolem in mundum
producere, vir enim seminator existit, mulier
autem susceptrix seminis est, unde et mulier sub
potestate viri manet, quoniam ut duritia lapidis ad

teneritudinem terrae est, ita etiam et fortitudo viri
ad mollitiem mulieris. Quod autem prima mulier de
viro formata est, hoc est conjunctio desponsationis
mulieris ad virum. Et hoc sic intelligendum est.
Conjunctio ista non est vane neque in oblivione
Dei exercenda, quia qui mulierem de viro tulit,
conjunctionem istam bene et honeste instituit,
videlicet carnem de carne formans. Quapropter
ut Adam et Eva caro una exstiterunt; sic
et nunc vir et mulier caro una in conjunctione
charitatis ad multiplicandum genus humanum efficiuntur.
Et ideo perfecta charitas in his duobus
esse debet, quemadmodum et in illis prioribus. Adam
enim uxorem suam culpare posset, quod ei consilio

suo mortem intulit, sed tamen eam non dimisit
quandiu in hoc saeculo vixit, quoniam illam sibi per
divinam potentiam datam esse cognovit. Unde propter
perfectam charitatem non relinquat homo
uxorem suam, nisi propter rationabilem causam
illam, quam sibi fidelis Ecclesia proponit. Nec omnino
divisio in illis fiat: nisi ambo una mente in
Filium meum voluerint respicere, sic in ardenti
amore illius dicentes. Volumus mundum relinquere
et illum sequi, qui pro nobis passus est. Quod si hi
duo in una devotione dissentiunt ut mundum relinquant,
tunc se omnino ab invicem non separent,
quia ut sanguis a carne separari non potest quandiu
spiritus in illa manet, ita nec maritus nec uxor se
ab invicem dividant, sed simul in una voluntate

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.