PL 197, col. 393

Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),

ambulent. Sed si ibi in fornicatione praevaricatio
legis aut in viro aut in muliere est, tunc aut a semetipsis,
aut a sacerdotibus suis publicati, censuram
spiritalis magisterii secundum quod justum est
sustinebunt. Maritus autem de uxore et uxor de
marito coram Ecclesia et praelatis ipsius de transgressione
conjunctionis suae secundum justitiam
Dei conqueretur: non tamen ita ut maritus aut
uxor aliam copulam quaerat, sed ipsi aut simul in
rectitudine conjunctionis permanebunt, aut se ab
hujusmodi conjunctione simul abstinebunt, juxta id
quod eis per disciplinam ecclesiasticae institutionis
demonstratur, nec se viperea laceratione dilaniabunt,
sed pura dilectione diligent, quoniam et vir
et mulier esse non possunt nisi ista copulatione procreati,

quemadmodum Paulus amicus meus testatur,
dicens: Sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem:
omnia autem ex Deo [(I Cor. XII)]
. Quod dicitur: Mulier
propter virum creata est, et vir propter mulierem
factus est; quoniam ut illa de viro, ita et vir
de illa ne alterum ab altero discebat in unitate natorum
suorum, quia in uno opere, unum operantur,
quemadmodum aer et ventus opera sua invicem
complicant. Quomodo? Aer a vento movetur, et
ventus aeri implicatur, ita quod in ambitu eorum
omnia virentia illis subdita sunt. Quid est hoc?
Mulier viro et vir mulieri in opere filiorum cooperatur,
unde maxima crimina ibi sunt, ubi fornicatio
in diebus creationis filiorum divisionem facit, quoniam

proprium sanguinem de fundamento loci sui
vir et mulier ibi abscindunt, in alienum locum eum
abjicientes. His certe fraudulentia diaboli et ira
Dei relinquetur; quia foedus illud praevaricati sunt
quod ipsis Deus constituit. Quapropter, vae ipsis,
quando peccata ipsorum eis non remittuntur. Sed
quamvis vir et mulier in natis suis, ut ostensum est,
sibi cooperentur, omnia tamen videlicet tam vir
quam mulier et caeterae creaturae ex divina dispositione
et ordinatione sunt, quoniam Deus ea secundum
voluntatem suam fecit.
Ante incarnationem autem Filii mei, quidam in
antiquo populo plurimas uxores secundum voluntatem
suam simul habebant; quia nondum apertae
demonstrationis prohibitionem inde audierant, quam

Filius meus in mundum veniens ostendit rectissimo
ordine hujus copulationis in marito et uxore quandiu
in hac vita spirarent secundum conjunctionem
Adae et Evae propalatam, quoniam conjunctio haec
non secundum voluntatem hominis sed secundum
timorem Dei exercenda est; quia melius est rectum
conjugium juxta dispositionem ecclesiasticae discretionis
habere quam fornicationem appetere, cum
tamen vos homines hoc negligentes, vestram libidinem
non solum secundum homines sed etiam
secundum pecora exerceatis. Fides autem recta et
pura dilectio agnitionis Dei inter maritum et uxorem
sit, ne semine eorum diabolica arte polluto
divina ultio ipsos percutiat, cum se invicem mordentes
dilaniant, et cum semina sua inhumane secundum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.