PL 197, col. 395

Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),

habens, eum sua passione liberavit. Unde homines
quamvis in peccatis nati sint, tamen eos ad
supernum regnum colligo, cum illud fideliter quaerunt.
Electos enim meos nulla perversitas mihi abstrahere
potest, ubi Sapientia testatur, dicens: Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget
illos tormentum mortis
[(Sap. II)]
. Quod dicitur. Illorum
qui viam rectitudinis complectuntur, animae
cum devoto affectu in operibus superni auxiliatoris
sunt: ita ut propter bona opera quibus coelum in
altitudine justitiae attendunt, non confringat illos
cruciamentum perditionis, quia verum lumen eos
in timore et in amore Dei pascit. Sed postquam
Adam et Eva de loco amoenitatis expulsi sunt, opus
concipiendi et pariendi filios in semetipsis cognoverunt,

et ita de inobedientia sua in mortem cadentes,
dulcedinem peccati conceperunt, cum se posse
peccare cognoverunt. Sed ipsi hoc modo rectam
constitutionem meam in libidinem peccati vertentes,
cum commotionem venarum suarum non in dulcedine
peccati, sed in amore filiorum scire deberent
eam diabolica suggestione in libidinem dederunt,
quia innocentiam geniturae suae perdentes, illam in
peccatum miserunt. Unde, quoniam hoc non sine
diabolica persuasione peractum est, idcirco et idem
diabolus ad hoc opus jacula sua emisit, ne sine suggestione
ipsius perficiatur, cum dixit: Mea fortitudo
in conceptu hominum est, idcirco homo meus est.
Et videns quod homo particeps poenarum suarum
esse debuit, quia ei consenserat, iterum in semetipso

dicebat: Fortissimo Deo omnes iniquitates
contrariae sunt, quoniam omnino injustus non est.
Et hoc idem deceptor in corde suo maximum sigillum
posuit, videlicet quod homo qui sibi sponte consenserat,
ipsi auferri non posset. Quapropter secretum
consilium in me fuit ut Filium meum ad
redemptionem hominum mitterem, quatenus coelesti
Jerusalem redderetur homo. Et huic consilio
nulla iniquitas resistere potuit, cum Fillius meus in
mundum veniens, omnes ad se collegit qui ipsum
audire et imitari peccata deserendo volebant Ego
enim justus et rectus sum nullam volens iniquitatem,
quam tu, o homo, amplecteris cum te malum
posse facere cognoscis. Nam Lucifer et homo, in

initio creationis suae, mihi rebellare tentaverunt, et
stare non potuerunt; de bono cadentes et malum
eligentes. Lucifer autem totum malum comprehendit
et omne bonum abjecit, nec illud omnino gustavit
sed in morte cecidit. Adam vero bonum gustavit
eum obedientiam suscepit; sed malum concupivit,
et in concupiscentia sua illud perfecit, cum
inobediens Deo exstitit. Quod quare factum sit:
non est a te, o homo, perquirendum, vel quid ante
constitutionem saeculi fuerit, vel quid post novissimum
diem futurum mortalis homo scire non potest,
sed solus Deus hec novit: nisi quantum illud electos
suos Deus scire permittit. Sed et fornicatio
illa quae se communem hominibus facit, abominabilis
coram me est, quia ab initio masculum et feminam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.