PL 197, col. 396
Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),
in honestate, et non in turpitudine constitui.
Unde illi hypocritae qui dicunt sibi licitum esse
secundum appetitum pecorum fornicari cum quocunque
voluerint, indigni oculis meis sunt, quoniam
honorem et altitudinem rationalitatis suae
despicientes in pecora respiciunt, et se illis similes
faciunt: vae illis qui sic viventes, in hac turpitudine
perseverant.
Nec etiam volo ut notitia sanguinis in conjugio
se commisceat, ubi ardor amoris in consanguinitate
nondum attenuatus est; ne impudens amor in
recordatione consanguinitatis ibi oriatur, sed
sanguis alienae stirpis conveniat: qui jam nullam
notitiam consanguinitatis in se ardere sentit, quatenus
humana disciplina in opere suo sit. Quia lac
semel vel bis coctum saporem suum non perdidit,
cum septima vel octava vice coagulatum et coctum
vires suas deferens jam delectabilem saporem
non nisi in necessitate habeat. Et ut notitia
consanguinitatis in propria conjuge nescienda est,
ita etiam et notitia consanguinitatis prioris conjugis
in aliena copula abhorrenda est; nec se homo
ad hujusmodi copulam conjungat, sicut et Ecclesia
per doctores suos prohibet qui ipsam in multa sollicitudine
et honore stabilierunt. Quod autem in
Veteri Testamento homines in consanguinitate
sanguinis sui praecepto legis conjuncti sunt, hoc
propter duritiam illorum factum est, ut invicem
pacem haberent, et ut tam firma charitas in eis
esset: ne tribus divisae conjunctioni gentilium se
miscentes foedus meum infringerent, usque dum
illud tempus venit in quo Filius meus plenitudinem
charitatis afferens, conjunctionem consanguinitatis
carnalis copulae in alienam prosapiam cum pudore
verecundiae transtulit. Unde quoniam sponsa ejusdem
Filii mei vinculum timoris mei et rectam
justitiam in sancto baptismate modo suscepit,
idcirco etiam hujusmodi consanguinitatis conjunctio
nunc a se longe sit, quia fornicatio sine verecundia
et sine moderatione libidinis in amplexibus
viri et mulieris in noto sanguine magis quam in
alieno ad turpe opus accenderetur. Ego enim opus
istud per hunc hominem edissero: cui illud in
homine ignotum est, et qui sermonem istum non
ab homine sed a scientia Dei accepit. Sed quid
nunc? Cum autem masculus in forti aetate est, ita
quod venae illius sanguine plenae sunt, tunc fertilis
in semine suo est, tunc mulierem in desponsatione
legitimae institutionis sibi accipiat, quae etiam in
ferventi aetate existens semen illius cum verecundia
suscipiat, et illi prolem in via rectitudinis gignat.
Sed vir ante annos fortitudinis suae semen suum
in superfluitate libidinis non ejiciat, quia hoc probatio
peccati suggerente diabolo est, si semen suum
in concupiscentia libidinis seminare tantaverit,
antequam ipsum semen rectam coagulationem in
fervente calore habere possit. Et cum vir jam fortissimus
in generationis opere est, tunc vires suas
secundum quod potest in illo tempore non exerceat,