PL 197, col. 397

Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),

quoniam, si tunc ad diabolum respicit, opus diabolicum
operatur, corpus etiam suum contemptibile
faciens, quod omnino illicitum est. Vir autem secundum
quod eum humana natura docet, in fortitudine
caloris et in abundantia seminis sui rectum
iter in uxore sua quaerat; et hoc cum humana
disciplina ob studium filiorum faciat. Sed nolo ut
idem opus fiat in separatione mulieris cum jam
fluxum sanguinis sui patitur: quod est apertio
occultorum membrorum uteri ejus, ne fluxus sanguinis
ejus susceptum semen maturum effundat, et
ita semen effusum pereat; se enim tunc mulier in
dolore et in carcere positam videt: portionem
scilicet doloris partus sui tangens, sed hoc tempus
doloris in muliere non damno; quoniam illud Evae

dedi quando in gustu pomi peccatum concepit,
unde et mulier in hoc tempore in magno misericordiae
subsidio levanda est; ipsa autem se contineat
in absconso disciplinae; non autem ita ut in abcessu
templi mei se arceat, sed fideli permissione ipsum
in officio humilitatis pro salute sua ingrediatur.
Quia autem sponsa Filii Dei semper integra est,
vir, apertis vulneribus, si integritas membrorum
ejus in tactu percussionis divisa est, templum
meum nisi cum timore magnae necessitatis non
intrabit ne videatur, sicut integra membra Abel,
qui templum Dei fuit, Cain frater suus crudeliter
fregit. Sed et mulier cum prolem pepererit, fractis
occultis membris suis, templum meum non nisi
secundum legem per me sibi datam ingrediatur;

quatenus sancta sacramenta ejusdem templi mei
ab omni pollutione et dolore viri et mulieris inviolabilia
sint, quia Filium meum purissima virgo
genuit: quae integra absque ullo vulnere peccati
fuit. Locus enim qui in honore Unigeniti mei consecratus
est, integra omni corruptione livoris ac
vulneris esse debet, quoniam idem unigenitus
meus integritatem virginei partus in se novit; unde
et mulier quae integritatem virginitatis suae cum
viro corrupit, in livore plagae suae qua corrupta
est ab ingressu templi mei se contineat, usque
dum plaga vulneris ipsius sanetur, secundum
quod ecclesiastica disciplina ipsi de eadem causa
certissime demonstrat. Nam cum Filio meo in ligno

crucis sponsa ipsius conjuncta fuisset, ipsa, usque
dum Filius meus discipulis suis praecepit ut
veritate Evangelii per totum mundum disseminarent,
in occulto se continuit, ac deinde aperte surrexit
et gloriam sponsi sui in generatione spiritus et
aquae palam praedicavit. Sic et virgo, quae viro conjungitur,
faciat cum pudica scilicet verecundia
usque ad tempus illud quod sibi ecclesiastica censura
proponit; in occulto maneat, et hoc peracto
de occultatione sua se transferens ad dilectionem
sponsi sui, aperte procedat.
Nolo etiam ut praedictum opus viri ac mulieris
exerceatur cum jam radix infantuli in muliere
posita est, ne coagulatio infantuli superfluo et perdito
semine polluatur usque ad purgationem partus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.