PL 197, col. 398

Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),

ipsius, quod iterum ob amorem filiorum in rectitudine
et non in petulantia fieri non prohibetur. Sic
genus humanum in procreatione sua in honestate
humanae disciplinae procedere positum est: et non
sicut vaniloquium stultorum hominum clamat dicentium
sibi licitum esse libidinem suam secundum
voluntatem suam exercere, dicentes: Quomodo
possumus nos tam inhumane continere? O homo,
si respicis ad diabolum, ipse te ad omne malum
excitat et mortifero veneno suo interficit; si autem
ad Deum oculos levas, ipse tibi adjutorium praebet
et te castum facit. Nonne in opere tuo magis libidinem
quam castitatem appetis? Mulier viro subjecta
est in qua ipse semen suum seminet, sic etiam
terram operatur ut fructum afferat. Nunquid vir

terram operatur, ut spinas et tribulos gignat?
Nequaquam, sed ut dignum fructum det. Ita etiam
hoc studium hominis in amore filiorum et non in
petulantia libidinis esse debet. Ergo, o homines,
plorate et ululate ad Deum vestrum quem tam
frequenter in peccatis vestris contemnitis, cum in
pessima fornicatione semen vestrum ejicitis; ibi
non solum fornicatores, sed etiam et homicidae
existentes, quia respectum Dei abjicitis et libidinem
vestram secundum voluntatem vestram completis.
Unde etiam diabolus in hoc opere semper
persequitur vos, sciens quod magis concupiscentiam
vestram appetitis quam gaudium filiorum
inspiciatis. Audite ergo qui in turribus ecclesiae
estis. In fornicatione vestra nolite me accusare,

sed vosmetipsos inspicite; quoniam, cum ad diabolum
curritis me contemnentes, illicita opera facitis,
et ideo casti esse non vultis, ut servus meus Osee
de contaminato populo loquitur, dicens: Non
dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum
suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum, et
Deum non cognoverunt [(Ose. V, 4)]
. Quod dicitur: Maligni
homines Deum non cognoscentes faciem cordis
sui abscondunt, non convertentes eam in diversis
involutionibus machinationis suae ut redeant ad veram
claritatem, perspicaci scilicet oculo non discernentes
quae Dei sunt, sed malum in semetipsis
nutriunt; quoniam afflatio petulantis immunditiae
per diabolicam suggestionem virilem fortitudinem

quam in se habere deberent emollit, non sinens eos
ut in Deum bonam conscientiam suam ponant, cum
adversarius ipsos a vita felicitatis avertit. Sed
nunc ad amantissimas oves meas quae in corde
meo plantatae sunt me convertam, semen castitatis
existentes; virginitas enim per me plantata est,
quia etiam Filius meus de virgine natus est. Et
ideo virginitas est pulcherrimum pomum inter
omnia poma convallium, et magna persona in omnibus
personis quae in palatio indeficientis regis
sunt, quoniam ipsa praecepto legis subdita non est,
quia unigenitum meum mundo edidit. Quapropter
audiant qui Filium Dei sequi volunt in innocentia
liberae castitatis et in separatione moerentis viduitatis;
quoniam nobilior est virginitas non polluta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.