PL 197, col. 405

Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),

ad cognitionem et honorem nominis sui creavit,
non solum autem ea quae visibilia et temporalia
sunt in ipsis ostendens, sed etiam illa quae invisibilia
et aeterna sunt in eis manifestans. Quod et
visio haec quam cernis demonstrat. Nam hoc maximum
instrumentum quod vides rotundum et umbrosum
secundum similitudinem ovi superius arctum,
et in medio amplum ac inferius constrictum,
declarat fideliter omnipotentem Deum in majestate
sua incomprehensibilem, et in mysteriis suis inaestimabilem,
et spem omnium fidelium existentem,
cum primitus homines rudes et simplices in actibus
suis essent, postea in veteri ac nova lege instructiores
se mutuo molestant et affligunt, et tandem circa
finem mundi multas aerumnas in angustiis suis passuri

sunt.
In cujus exteriori parte per circuitum lucidus
ignis est, quasi pellem umbrosam sub se habens:
designat quod Deus illos qui extra veram fidem sunt
ubique per ignem ultionis suae exurit; eos vero qui
intra fidem catholicam manent, ubique per ignem
consolationis suae purificat; ita diabolicae perversitatis
tenebrositatem prosternens, ut et factum est
cum diabolus a Deo creatus se Deo opponere volens in
perditionem devictus corruit. Et in igne isto est globus
rutilantis ignis tantae magnitudinis, ut instrumentum
totum ab eo illustretur; qui splendore claritatis suae
ostendit quod in Deo Patre est ineffabilis unigenitus
ejus sol justitiae fulgorem ardentis charitatis habens,
tantaeque gloriae existens, ut omnis creatura

a claritate lucis ejus illuminetur, super se tres faculas
sursum ordinate positas habens, quae suo
igne globum ne labatur continent, videlicet sua
administratione trinitatem omnia continentem et
demonstrantes quod Filius Dei de coelo ad terras
descendens, angelis in coelestibus relictis hominibus
etiam qui in anima et corpore subsistunt coelestia
manifestavit, qui claritatis ejus beneficio
ipsum glorificantes: omnem noxium errorem abjiciunt,
cum eum verum Dei Filium de vera virgine
incarnatum magnificavit, postquam ipsis eum angelus
praenuntiavit, et postquam homo in anima et
corpore vivens eum fideli gaudio suscepit.
Quapropter et idem globus se aliquando sursum

elevat plurimusque ignis ei occurrit, ita quod exinde
flammas suas longius producit: significans quia,
ubi tempus illud venit quod Unigenitus Dei pro redemptione
et sublevatione humani generis per voluntatem
Patris incarnari debuit, Spiritus sanctus
in virtute Patris superna mysteria in beata Virgine
mirabiliter operatus est, ita quod eodem Filio Dei in
virginali pudicitia fecunda virginitate mirificum
fulgorem dante, virginitas gloriosa effecta est. Quoniam
in nobilissima virgine, summe desiderabilis
incarnatio demonstrata est. Et ita etiam se aliquando
deorsum inclinat, multumque frigus ei obviam
venit; quam ob causam flammas suas citius
subducit, declarans quoniam idem Unigenitus Dei
ex virgine natus, et ita ad paupertatem hominum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.