PL 197, col. 406

Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),

misericorditer inclinatus, plurimis miseriis ipsi occurrentibus
multas corporales angustias sustinens,
cum se mundo corporaliter ostenderat, de mundo
transiens ad patrem rediit discipulis etiam ipsius
astantibus, quemadmodum scriptum est: Videntibus
illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis
eorum [(Act. I)]
. Quod dicitur: Filiis Ecclesiae in interiori
scientia cordis sui Filium Dei suscipientibus:
sanctitas corporis ejus elevata est in potentia divinitatis
ipsius et in mystico miraculo nubes secreti
mysterii suscepit eum a mortalibus oculis abscondens
ipsum flabrisque ventorum ipsi famulantibus.
Sed ut vides de igne illo qui idem instrumentum
circumdederat flatus quidam cum suis turbinibus
exiebat: qui ostendit quoniam ab omnipotente

Deo totum mundum sua potestate complente,
vera disseminatio justis sermonibus processit quando
ipse vivus et verus Deus hominibus in veritate demonstratus
est. Et de pelle illa quae sub eo est
alius flatus cum turbinibus suis ebullit, quia etiam
de diabolica rabie quae Deum ignorans non timet,
pessima fama cum nequissimis locutionibus exit;
qui se in ipso instrumento hac et illac diffundunt,
quoniam in saeculo diversis modis utiles et inutiles
rumores inter populos se commiscent. In eadem
quoque pelle quidam tenebrosus ignis tanti
horroris est, quod eum intueri non potes: qui declarat
quod in pessimis et in nequissimis insidiis
antiqui proditoris, teterrimum homicidium tanti
fervoris erumpit quod insaniam illius humanus intellectus

discernere non valet, qui totam pellem
illam sua fortitudine concutit; quoniam homicidium
omnes diabolicas malignitates suo horrore complectitur,
cum in primogenitis ab ira odium ebulliens
fratricidium perpetravit, ignis ille plenus sonituum
erat, tempestatum et acutissimorum lapidum
majorum et minorum: quia homicidium plenum
avaritia est et ebrietatibus atque saevissimis
nequitiis quae sine misericordia bacchantur tam in
magnis homicidiis quam in minoribus vitiis. Qui
dum sonitum suum elevat ille lucidus ignis et
venti et aer commoventur; quoniam, dum homicidium
in cupiditate effusionis sanguinis stridet superna
judicia, celeres rumores, et ubique ad ruinam

homicidae extentae praeparationis in ultione
recti judicii suscitantur: ita quod fulgura sonitum
ipsum praeveniunt, quia ignis ille primum commotionem
ejusdem sonitus in se sentit. Nam severitas
divini examinis scelus illud superando opprimit,
cum divina majestas, antequam fremitus illius insamae
publice manifestetur eo oculo cui omnia nuda
sunt aperte praevideat.
Sed sub illa pelle purissimus aether est sub se
nullam pellem habens; quoniam sub insidiis antiqui
proditoris serenissima fides lucet, in qua nulla incertitudo
infidelitatis latet, a seipsa non fundata,
sed in Christo sustentata, in quo etiam quemdam
globum candentis ignis plurimae magnitudinis vides
qui vere designat junctam Ecclesiam, in fide candorem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.