PL 197, col. 407

Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),

innocentis claritatis plurimique honoris ut tibi
demonstrent praetendentem, et super se duas faculas
sursum clare positas habentem ipsumque globum
ne modum cursus sui excedat continentes,
quod sua significatione sunt ostendentes; quod Ecclesiam
de supernis aedita duo Testamenta videlicet
veteris et novae auctoritatis, ad divina praecepta coelestium
secretorum trahunt; quia ipsa eamdem ne in
varietatem morum se praecipitanter extendat continent,
et quia et vetus et nova testificatio beatitudinem
supernae haereditatis ipsi ostendunt. Quapropter
etiam in eodem aethere multae et clarae spherae ubique
positae sunt in quas idem globus interdum
se aliquantulum evacuans claritatem suam emittit;
quoniam in puritate fidei plurima et splendida opera

pietatis ubique apparent, in quibus Ecclesia certo
quodam tempore conculcationem aliquantulum sustinuit,
et decor mirabilium suorum aliquantulum
evanuit, cum ipsa velut in moerore jacens, claritatem
tamen priorum operum in perfectis hominibus
admirabatur; et ita sub praefatum rubeum,
igneumque globum recurrens et ab eo flammas suas
restaurans: iterum illas in easdem sphaeras efflavit,
quoniam ipsa in contritione posita sub protectionem
Unigeniti Dei properans, et ab eo sufferentias divinae
confortationis accipit amorem supernorum in
beatis operibus declarans. Unde et ab ipso aethere
quidam flatus cum suis turbinibus erumpit, qui se
in praefatum instrumentum ubique dilatat; quia ab

unitate fidei validissima fama cum veris et perfectis
assertionibus in auxilium hominum emanans;
fines totius orbis multa celeritate percussit. Sub
eodem autem aethere aquosum aerem vides albam
pellem sub se habentem, qui se hac et illac diffundens
omni instrumento illi humorem praestat; quoniam
sub fide quae tam in antiquis tam in novis
patribus erat, baptismus in Ecclesia ad salutem credentium
(ut tibi verissime manifestatur) in innocentia
beatissimae stabilitatis fundatus se divina inspiratione
ubique dilatans universo orbi irrigationem
salutis in credentibus attulit. Qui dum se interdum
repente congregat, repentinam pluviam multo frigore
emittit; et dum se leniter diffundit, blandam
pluviam leni motu dat, quia, dum baptismus aliquando

per assertores veritatis in velocitate praedicationis
et in profunditate mentis ipsorum multiplicabatur,
celeri copia verborum in inundatione
praedicationis eorum, attonitis hominibus manifestabatur,
interdum etiam baptismus suavi temperamento
praedicatione dilatatus, suavi irrigatione
cum discretionis adjutorio populis attractis propalabatur.
Quapropter et ex eo quidam status cum turbinibus
suis exiens, per praedictum instrumentum se
ubique diffundit; quoniam ab inundatione baptismatis
salutem credentibus afferentis verissima fama
cum verbis fortissimorum sermonum egrediens omnem
mundum manifestatione beatitudinis suae perfudit,
ut jam in populis infidelitatem deserentibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.