PL 197, col. 409
Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),
homines qui perversa arte tam pertinaciter
me tentant, ita quod creaturam illam quae ad servitutem
ipsorum facta est perscrutantur, sciscitantes
ut rem illam quam scire volunt eis secundum voluntatem
ipsorum ostendat: nunquid possunt in
scrutatione suae artis elongare vel abbreviare tempus
vitae quod eis a creatore suo constitutum est?
Certe hoc nec diem nec horam facere praevalent.
Aut nunquid possunt praedestinationem Dei avertere?
Nullo modo, o miseri, nonne permitto creaturas
vobis passiones vestras interdum demonstrare,
quae signa tunc ideo habent, quia me Deum
timent, velut servus facultatem Domini sui aliquando
ostendit, et ut bos et asinus ac caetera animalia
voluntatem dominorum suorum manifestant,
cum eam in servitute sua fideliter adimplent. O
stulti, cum me oblivioni traditis, nec ad me respicientes,
nec me adorantes, sed aspicientes ad subjectam
vobis creaturam quid ipsa portentet et
ostendat, tunc pertinaciter me abjicitis infirmam
creaturam pro Creatore vestro colentes. Quapropter
et ego tibi dico: o homo, cur creaturam illam
colis quae te nec consolari nec tibi auxiliari potest,
et quae tibi nullam prosperitatem in felicitate confert?
velut mathematici mortis instructores et in incredulitate
gentilium sequaces temere affirmare solent:
stellas hominibus vitam tribuere et omnes
actus vestros disponere. O miseri, quis stellas fecit?
Sed stellae interdum ex permissione mea cum
quibusdam signis hominibus declarantur, ut etiam
Filius meus in Evangelio ostendit, ubi ait: Erunt
signa in sole, et luna, et stellis. [(Luc. XXI.)]
Quod dicitur:
In lumine horum luminum hominibus ministratur,
et circuitu ipsorum tempora temporum
ostenduntur. Unde etiam in novissimis temporibus
lamentabilia et periculosa tempora permissione mea
in ipsis demonstrabuntur, ita quod radius solis, et
splendor lunae, et claritas stellarum aliquando subtrahetur,
ut corda hominum ex hoc concutiantur.
Sic et per stellam ex voluntate mea incarnatio filii
mei ostensa est. Homo autem propriam stellam quae
vitam ipsius disponat non habet, velut stultus et
errans populus asserere conatur, sed omnes stellae
omni populo in servitute communes sunt. Sed quod
stella illa caeteris stellis praeclarior effulsit: hoc est
quia Unigenitus meus prae aliis hominibus virginali
partu sine peccato natus est. Ipsa autem nullum
aliud juvamen filio meo attulit, nisi quod solam
incarnationem ejus populo fideliter nuntiavit, quoniam
omnes stellae et creaturae me timentes, jussionem
meam tantum perficiunt, nec ullius rei in
ulla creatura significationem ullam habent. Nam
cum mihi placuerit, creaturae jussionem meam
ostendunt, velut cum faber nummum faciens in
eo sibi placentem formam celat; tunc nummus formam
sibi impositam declarat, illius rei nullam de
se potestatem habens, non enim novit quando faber
aliam formam illi imponere velit, quoniam nec
longum, nec breve tempus suae formae discernit.