PL 197, col. 410
Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),
Quid est hoc? O homo, si lapis coram te jaceret in
quo aliqua signa passionum tuarum diligenter eum
intuens conjectares: tunc secundum fallacem existimationem
tuam aut de infelicitate tua contristatus
aut de prosperitate tua elatus in deceptione diceres:
Ah! moriar, vel evah! vivam, aut heu! quanta
infelicitas; seu evah! quanta prosperitas mea est?
Et quid tunc lapis ille tibi conferret? Num quidquam
tibi auferret aut daret? Sed nec tibi obesse vel prodesse
valeret. Sic etiam nec stellae, nec ignis, nec
aves, nec alia hujusmodi creatura in signis scrutationis
suae quidquam te laedere vel juvare possunt.
Quod si in creaturam hanc quae ad servitutem tuam
facta est confidis abjiciens me, tunc et ego justo
judicio meo ex oculis meis te projicio, felicitatem
regni mei tibi auferens. Nam ego nolo ut stellas, aut
ignem, aut volatilia, seu alias tales creaturas de futuris
causis scruteris, quoniam, si illas pertinaciter
inspexeris, oculi tui mihi molesti sunt, et te velut
perditum angelum dejicio, qui veritatem deseruit
et seipsum in damnationem praecipitavit. O homo,
cum stellae et caeterae creaturae factae sunt, ubi
fuisti? Nunquid de institutione earum consilium dedisti?
Sed praesumptio hujusmodi sciscitationis
orta est in primo schismate: videlicet cum homines
Deum ita oblivioni dedissent, quod gens et gens
diversas creaturas superbe inspexit, et de futuris
causis varia signa in eis quaesivit. Et sic etiam error
ille in Baal exortus est: quod scilicet homines
creaturam Dei pro Deo decepti colebant, ad quod
eos etiam diabolica irrisio excitavit, quia post creaturam
magis quam post Creatorem suum respexerunt:
hoc scire cupientes quod scire non debuerunt.
Unde etiam pejora his apparuerunt: cum homines
per diabolum magica arte insanire coeperunt, ita
quod diabolum vident et audiunt; ipse eis fallaciter
loquens et ostendens, quod velut creaturam
unam inspiciant et alia existat. Tacendum autem
quomodo per diabolum primi seductores edocti
sint, ita et eum vident et audiunt qui cum hoc modo
quaerunt, sed ipsi de hac nequitia sua valde reprehensibiles
sunt; cum me Deum suum hoc modo negant
et antiquum seductorem sequuntur. O homo,
ego in sanguine Filii mei te quaesivi non cum malitia
et iniquitate, sed cum magna aequitate; attamen
tu me verum Deum deseris et illum qui mendax
est sequeris. Ego sum justitia et veritas; et
ideo admoneo te in fide, et exhortor in amore, ac
reduco te in poenitentia, ut, quamvis sanguinolentus
sis in pollutionibus peccatorum; tamen exsurgas
de casu ruinae tuae. Quod si me contempseris, parabolam
hujus similitudinis in te senties.
Quidam Dominus multos servos sub se habens
unicuique eorum, suorum plurima arma bellica dedit,
dicens eis: Estote probi et fortes, tarditatem et
socordiam abjicientes. Sed dum quoddam iter cum
eo agerent servi illi, quemdam illusorem et extraneae
artis pessimum adinventorem secus viam viderunt,
unde et quidam ex eis decepti dixerunt,