PL 197, col. 411

Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),

hominis hujus artes discere volumus. Et arma quae
habebant abjicientes, ad illum cucurrerunt. Quibus
alii dicebant: Quid facitis? hunc illusorem sequentes,
et Dominum vestrum ad iracundiam provocantes?
Et illi responderunt: Quid hoc domino nostro
oberit? Et dominus eorum ait illis: O servi nequam,
cur arma quae vobis dederam abjecistis? Et cur
charius est vobis hanc vanitatem amare, quam mihi
domino vestro cujus naturales servi estis inservire?
Ite ergo post illusorem illum, ut cupitis, quia mihi amplius
servire non valebitis, et videte quid vobis fallacia
ejus proderit; et abjecit eos abs se. Quod dicitur:
Dominus ille est Deus omnipotens, omnes populos sub
potestate sua regens, qui omnem hominem ratione
et intellectu armavit: mandans ei ut strenuus et

vigilans in instrumentis virtutum sit, pravitatem et
negligentiam a se excutiens. Sed dum homines viam
veritatis arripiunt in divinis mandatis pergere disponentes:
ipsis multae tentationes occurrunt, ita
quod diabolum totius orbis seductorem et multiplicium
victorum nequissimum artificem, non in via
veritatis sed in deceptione in insidiis positum attendunt.
Unde et quidam eorum injustitiae magis
quam rectitudinis amatores per diabolum seducti:
plus student antiqui seductoris vitia imitari quam
virtutes Dei amplecti. Et intellectum quem ad divina
mandata convertere deberent; ad vitia terrenae
iniquitatis retorquentes diabolo se submittunt.
Quibus directores eorum velut consodales et conservi
per sacras Scripturas saepe numero occurrentes

facta eorum improperant, et cur diabolica figmenta
sequentes divinam ultionem in se inducant,
illis increpant. Sed illi admonitiones eorum saepissime
deridentes se in paucis peccare et Deum suum
minime offendere per superbiam suam affirmant.
Unde cum in obduratione illa perseverant, divinam
sententiam accipiunt, quoniam ipsis servis iniquitatis
objiciebatur cur intellectum desuper sibi datum
suffocaverint, et cur magis deceptiones antiqui
seductoris susceperint quam Creatorem suum cui
strenue famulari debuerant contempserunt, ita ipsi
a Deo contempti diabolicis illusionibus secundum
opera sua (quia Deo servire noluerunt) deputantur,
ubi considerare coguntur: quid nequissima seductio

ipsis profuerit, quoniam hoc modo abjecti damnationem
incurrunt, quod divina praecepta postponentes
plus diabolum quam Deum sequi contenderunt.
Nolo enim ut me homines contemnant,
qui me in fide scire debent, quoniam, si me abjecerint
et creaturam sibi subjectam inspexerint, antiquum
seductorem in hoc imitantes; tunc et ego
permitto ut eis et cum creatura et cum diabolo secundum
concupiscentiam cordis sui fiat, quatenus ita
experiantur quid ipsis prosit creatura quam adoraverunt,
vel quid eis diabolus conferat quem secuti sunt.
Et, o stulti homines, cur creaturam de tempore
vitae vestrae inquiritis? Nullus enim vestrum potest
tempus vitae suae aut scire, aut illud devitare, aut illud
transilire quod per me sibi constitutum est vivere,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.