PL 197, col. 741

Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

sine timore revelata sibi conscriberet, animavit. Ejusmodi autem litteras Eugenii P P. ad Hildegardem
habet Severinus Binius in concilio Trevirensi, ex quo refert Manriques in Annal. Cisterciens., ad an. Christi
1148, pag. 101. Eadem fere legas apud Baronium Annal. eccl., tomo XII, an. 1148, et Surium in Vita
S. Hildegardis. Quid plura? Et ipse Guillelmus Cave in Historia litteraria scriptorum ecclesiasticorum ad
an. 1170, pag. 684, de S. Hildegarde haec dicit: Raris animi dotibus praedita, et egregia erga Deum pietate,
erga religionem zelo insignis, visionibus divinitus concessis et prophetiis inclarescere quadragenaria jam
coepit. Cujus rei fama excitati Eugenius III papa, ac primores Galliae Germaniaeque episcopi ac abbates,
et in his S. Bernardus visiones illius propheticas anno 1148 acriori examini subjecerunt, et infucatas deprehenderunt,
et in concilio Trevirensi confirmaverunt. Eamdemque postea sententiam ratam habuerunt
Anastasius IV et Adrianus IV pontifices, qui datis ad illam litteris, et se ipsos et Ecclesiam Romanam
precibus ejus commendarunt. Quidquid igitur Casimirus Oudinus in Comment. de scriptoribus eccl., tom. II, col. 1571 et seq.,
et similis furfuris homines effutiant, in lucem prodeat opus dignissimum, quod
in eruditorum omnium manus deducatur, ab iisque tandem aliquando majori cum fructu perlegatur attentius
et veritatis amore.
INCIPIT LIBER DIVINORUM OPERUM SIMPLICIS HOMINIS.
Et factum est in sexto anno postquam mirabiles
verasque visiones, de quibus per quinquennium laboraveram,
vera visio indeficientis luminis mihi homini
diversitatem multiplicium morum quammaxime
ignoranti demonstraverat, qui primus annus
exordium praesentium visionum fuit, cum sexaginta
quinque annorum essem tanti mysterii et fortitudinis
visionem vidi, ut tota contremiscerem, et pro fragilitate
corporis mei inde aegrotare inciperem. Quam
visionem tandem per septem annos scribendo vix
consummavi. Itaque in millesimo centesimo sexagesimo
tertio Dominicae Incarnationis anno, pressura
apostolicae sedis nondum sopita, sub Friderico Romanae
dignitatis imperatore vox de coelo facta est
ad me, dicens: O paupercula forma, quae es plurimorum

laborum filia, multisque et gravibus corporis
infirmitatibus excocta, sed tamen profunditate mysteriorum
Dei perfusa, haec quae interioribus oculis
vides, et interioribus auribus animae percipis, stabili
scripturae ad utilitatem hominum commenda,
quatenus et homines per ea Creatorem suum intelligant,
eumque digno honore venerari non refugiant.
Itaque scribe ista non secundum cor tuum, sed secundum
testimonium meum, qui sine initio et fine
Mirificae visionis, de qua sequens opus pendet, positio,
et in ea divinae cujusdam imaginis in hominis
forma apparentis, et habitus vel circumstantiae ipsius
subtilis descriptio.
I.
Et vidi velut in medio australis aeris pulchram
mirificamque in mysterio Dei imaginem,
quasi hominis formam, cujus facies tantae pulchritudinis
et claritatis erat, ut facilius solem quam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.