PL 197, col. 747

Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

magna claritate sua alium deum eligerent. Unde
in tenebras ceciderunt, ad tantam impossibilitatem
redacti, ut in nulla creatura quidquam facere possint,
nisi quantum eis a Creatore suo permittitur.
Cum enim Deus primum angelum, qui Lucifer dictus
est, cum omnibus ornamentis creaturarum
quae omnibus creaturis dederat, ita ornasset, ut
etiam totum agmen ejus inde splendorem haberet,
ipse in contrarium vadens, horribilior cunctis horribilibus
factus est, quoniam sancta Divinitas in
zelo suo illum in locum qui sine luce est ejecit.
Quod homo ad imitationem Creatoris sui se dirigens,
quasi ex quadam bestiali irrationabilitate abstractus,
fulgore rationalis naturae radiare incipiat.
IX.
Quod vero in summitate arcuatae incurvationis,

sinistrae alae quasi facies hominis est, quae sicut
fulgor stellarum radiat, hoc est quod in apice
vincentis humiliationis, cum homo terrenas causas,
velut in sinistra sibi adversantes, in humilitate
conterit, et ad defensionem Creatoris sui se convertit,
aspectum hominis habet, quia non secundum
pecus, sed secundum quod humana natura eum docet,
in honestate vivere incipit. Unde etiam in his
justis operibus bonam intentionem cordis sui, ut
eximium splendorem radiare ostendit.
Quod in verbo Dei dicentis « Fiat lux, » rationalis
lux, id est angeli creati sunt, et quod ex his a beatitudine
quibusdam cadentibus, Dominus aliam
rationabilem vitam, quae carne tegeretur, id est
hominem, qui locum et gloriam lapsorum obtineret,
fecerit.

X.
Nam quando Deus dixit: Fiat lux, rationalis
lux exorta est, scilicet angeli, tam illi qui cum eo
in veritate perstiterunt quam illi qui in tenebras
exteriores sine omni luce ceciderunt, quoniam verum
lumen quod ante aevum absque initio in claritate
erat, Deum esse negaverunt, et quia quemdam
quod esse non potuit, illi similem facere voluerunt.
Tunc Deus aliam vitam, quam corpore texit, exsurgere
fecit, quod homo est, cui et locum et gloriam
perditi angeli dedit, quatenus iste in laude Dei perficeret
quod ille facere noluit. In facie autem ista hominis
illi demonstrantur, qui saeculo corporaliter
dediti, spiritu tamen Deo continue serviunt, nec
propter hoc quod in saeculo saeculariter detinentur,

ea quae spiritus sunt in famulatu Dei obliviscuntur.
Et facies istae ad orientem versae sunt, quia et spiritales
et saeculares, qui Deo famulari animasque
suas in vita conservare desiderant, ad ortum sanctae
conversationis et beatitudinis se convertere debent.
Quod Deus in fortitudine charitatis suae praedestinatos
ad se colligens, infusione munerum Spiritus
sancti eos de quibusque necessariis erudiat.
XI.
Sed et ab utroque humero imaginis hujus ala
usque ad genua ipsius extenditur, quoniam in fortitudine
charitatis Filius Dei justos et peccatores
ad se collegit, ac eos, et humeris, quia juste vixerant,
et genibus quoniam eos a via injustitiae revocaverat,
sustentavit, consortesque supernorum
civium fecit, velut etiam homo tam genibus quam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.