PL 197, col. 748
Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
humeris illa quae portat sustentat. Nam in scientia
charitatis homo est anima et corpore ad plenitudinem
integritatis perductus, quamvis a statu rectae
stabilitatis multoties moveatur. Quem cum dona
sancti Spiritus desuper in pura et sancta largitate
perfundunt in coelestibus et in spiritalibus abundanter
eum docent. In terrenis quoque ad utilitatem
corporalis necessitatis alio modo eum erudiunt, in
quibus tamen se debilem et infirmum et mortalem
intelligit, quamvis multiplicibus donis istis munitus
sit.
Quod Filius Dei naturam humanitatis absque peccati
labe suscipiens, et in carne apparens, publicanos
et peccatores ad poenitentiam vocaverit, et eos
ex fide sua justificaverit.
XII.
Quod autem tunica fulgori solis simili induitur,
hoc est quod Filius Dei in charitate humanum
corpus absque omni contagione peccati in similitudine
pulchritudinis solis induit, quia ut sol
prae aliis creaturis in tanta altitudine lucet, ut a
nemine hominum tangi possit, ita etiam humanitatem
Filii Dei quomodo sit, nulla humana scientia
nisi credendo capere valet. Et in manibus suis
agnum velut lucem diei splendidum habet, quoniam
charitas in operibus Filii Dei mansuetudinem verae
fidei super omnia lucentem protulit, ubi de publicanis
et peccatoribus martyres et confessores atque
poenitentes elegit, et ubi de impiis justos fecit,
quemadmodum de Saulo Paulum, quatenus super
pennas ventorum, hoc est in coelestem harmoniam
volarent. Sic charitas opus suum paulatim et distincte
perfecit, ita ut nulla imbecillitas, sed omnis
plenitudo in eo esset, quod homo non facit, quia
cum ille modicam possibilitatem aliquid faciendi
habuerit, vix sustinet, quousque illud perficiat,
quin ab aliis videatur. Haec homo intra se consideret,
quia etiam volatile de ovo egrediens, et
pennis carens, volare nondum properat, sed postquam
pennas acceperit, volat quo sibi congruum
viderit.
Quod imitatio charitatis Filii Dei cruce sua diabolum
conterentis etiam nunc in suis fidelibus discordiam
et caetera vitia, ipsumque humani generis antiquum
deceptorem conculcet et ad nihilum redigat.
XIII.
Quod vero quoddam monstrum horribilis
formae, ac venenosi nigrique coloris, et serpentem
quemdam pedibus suis conculcat, hoc est quod vera
charitas injuriam discordiae plurimis vitiis distortam,
multisque perversitatibus horribilem, ac in deceptione
venenosam, et in perditione nigram, antiquumque
serpentem quibusque fidelibus insidiantem,
per vestigia Filii Dei conterit, cum etiam idem Filius
Dei illum in cruce ad nihilum deduxerit. Qui os
suum dextrae auri ejusdem monstri infigit, et reliquum
corpus suum in transversum capitis ipsius
incurvans, caudam suam in sinistra parte illius usque
ad pedes ejus extendit, quoniam diabolus deceptionem
suam se bene facere interdum simulans,
discordiae infigit, totumque genus vitiorum hac et
illac initio illius leviter apponens, in fine tamen illorum