PL 197, col. 749

Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

perversitatem pessimae consummationis discordiae
se habere ostendit. Serpens enim caeteris
vermibus in dolo callidior existens, in eadem calliditate
omnia quae potest destruit, et in id quod pessimum
est se convertit. Quod etiam varii colores
qui in ipso sunt designant. Sic et Satan fecit, quoniam
cum pulchritudinem suam cognosceret, Creatori
suo se similem esse voluit, et hoc etiam homini
per auditum quasi per caput serpentis immisit, et
nec hoc usque ad novissimam diem facere desinet,
quod velut cauda ipsius est. Charitas itaque in rota
aeternitatis sine tempore est, quemadmodum calor
in igne. Deus enim in aeternitate sua omnes creaturas
praescivit, quas in plenitudine charitatis ita protulit,
quatenus homo nulla refectione vel servitio in

eis careret, quoniam ipsas ad hominem velut flammas
ad ignem conjunxit. Primum autem angelum
Deus cum plurimis ornamentis, ut etiam praedictum
est, constituit, sed ubi ille se ipsum conspexit, Dominum
suum odio habuit, et Dominus esse voluit,
sed Deus in puteum abyssi illum projecit. Tunc
idem transgressor homini malum consilium intulit,
cui homo consensit.
Quod Adam et Eva suasione diaboli invidentis eis,
consentiendo gloriam coelestis vestimenti, id est immortalitatem,
perdiderunt.
XIV.
Nam cum Deus hominem crearet, coelesti
vestimento eum induit, ita ut in magna claritate
fulminaret. Sed diabolus mulierem inspiciens, matrem
cujusdam magni mundi eam futuram esse cognovit,

ac in eadem malignitate qua a Deo recessit,
effecit ut ipsum in hoc opere suo superaret, ita ut
idem opus Dei quod homo est in societatem suam
converteret. Tunc mulier in gustu pomi se aliam esse
sentiens, pomum viro suo dedit, et sic ambo coeleste
vestimentum perdiderunt.
Quod Deus, eorum misertus, ad puniendam transgressionis
culpam de paradiso eos in exsilium istud expulerit;
et quod quisquis matrimonii fidem inter
illos a Deo institutam violaverit, ultione gravi, nisi
poeniteat, plectendus sit.
XV.
Sed quod Deus deinde dixit: Adam ubi es,
per hoc praesignavit quod memor esset quia ipsum
ad imaginem et similitudinem suam fecerat, et quod
eum ad se retrahere vellet. Nuditatem quoque ipsius
de servili ministerio suo operuit, eumque in exsilium

misit, ita ut pro lucida veste ovinam pellem
acciperet, quemadmodum paradisum exsilio isto
permutavit. Deus etenim mulierem viro cum juramento
fidei adjunxit, ita ut fides haec in ipsis nunquam
destruatur, sed ut in unum consentiant, sicut
corpus et anima, quae Deus in unum conjunxit.
Quapropter quicunque fidem hanc destruxerit, et ita
impoenitens sine emendatione perduraverit, in terram
Babylonis convertetur, videlicet in terram confusionis
et ariditatis, quae sic absque pulchra viriditate
agri, id est benedictionis Dei, permanebit, atque
ultio Dei super illum cadet, usque ad ultimam
lineam consanguinitatis, quae de ferventi sanguine
ipsius praecessit, quoniam peccatum istud hominem
illum tangit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.