PL 197, col. 750
Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
Quod in praedicatione incarnati Filii Dei spirituali
populo exoriente completa sit promissio Dei dicentis
ad Abraham, quia secundum numerum stellarum
coeli semen ipsius multiplicaretur.
XVI.
Et quemadmodum Adam genitor omnis humani
generis est, ita etiam per Filium Dei, qui in
virginea natura incarnatus est, spiritalis populus
processit, qui ita ascendet, ut Deus Abrahae per
angelum repromisit, scilicet quod semen ejus sicut
stellae coeli fieret, ut scriptum est: Suspice coelum,
et numera stellas si potes. Et dixit ei: Sic erit semen
tuum. Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad
justitiam [(Gen. V)]
. Quod sic intellectui patet. Tu
qui bona voluntate Deum adoras et veneraris, inspice
secreta Dei, et discute remunerationem meritorum
illorum, qui ante Deum die ac nocte lucent.
si hoc tamen possibile est homini corporali onere
gravato, quia quandiu homo ea quae carnis sunt
sapit, illa quae spiritus sunt ad plenum capere non
valet. Et veraci ostensione dicitur illi qui Deum in
recto suspirio cordis sui colere laborat. Hoc modo
erit semen cordis tui multiplicatum et elucidatum,
quod seminasti in bonum agrum gratia Spiritus
sancti perfusum, quod etiam coram summo Deo in
beatis virtutibus multipliciter exsurget et lucebit,
quemadmodum stellae in firmamento clarescunt.
Quapropter quicunque fideliter crediderit divinae
promissioni, celsitudinem verae fidei ad Deum habens,
ita ut omnia terrena despiciat, et ad coelestia
sursum tendat, computabitur justus inter filios
Dei, quoniam veritatem dilexit, et quia dolum in
corde suo non habuit.
Quod Deus de genere Abraham credentis et obedientis
sibi virginem Mariam elegerit, de qua Christus institutor
et rector novellae, id est spiritualis generationis,
corporaliter nasceretur.
XVII.
Nam et Deus animum Abrahae absque dolo
serpentis esse cognovit, quoniam ea quae operabatur
ad nullius laesionem faciebat; unde et de genere
ipsius dormientem terram Deus elegit, quae ex toto
ignara gustus illius fuit in quo idem antiquus serpens
primam mulierem decepit. Terra autem ista,
per virgam Aaron praesignata, Virgo Maria erat,
quae clausum cubiculum regis in magna humilitate
exstitit, quia cum ipsa nuntium hoc a throno acciperet,
quod summus Rex in clausura ipsius habitare
vellet, terram, de qua creata fuit, inspexit, et
se ancillam Dei esse dixit. Quod prima decepta mulier
non fecit, cum illud habere desideraret quod
habere non debuit. Obedientia quoque Abrahae, in
qua Deus fidem illius probavit, cum ei arietem in
spinis pendentem ostendit, obedientiam beatae Virginis
praesignavit, quae verbo nuntii Dei credens,
ut sibi secundum verbum ejusdem nuntii fieret optavit,
ideoque et Filius Dei in ipsa carnem induit,
quem aries in vepribus pendens praefiguraverat.
Sed et quod Deus secundum stellas coeli genus ejusdem
Abrahae multiplicandum dixit, in hoc genus
illud praevidebat, quod in plenum numerum coelestis
consortii computandum erat. Et quoniam ille Deo
fideliter in omnibus credidit, idcirco etiam pater