PL 197, col. 769

Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

longitudinis hujus est, quae e contra inter occidentem
et austrum existit, ubi et collaterales venti
sibi occurrunt. Sicque venti isti tam principales
quam eorum collaterales inter orientem et austrum,
inter austrum et occidentem, inter occidentem et
septentrionem, ac inter septentrionem et orientem
aequali modo ad invicem connexi, ab invicemque
discreti sunt, ut praefatum est. Caput autem agni
in medio medietatis spatii quod inter caput leonis
et leopardi exstat apparens, quasi flatum producit,
qui se ad ipsam medietatem prolongans, flatui qui
de capite cancri quod inter caput leopardi et leonis
est, in conjunctione occurrit, quia secundum naturam
agni, ut supra ostensum est, alius collateralis
ventus in partibus istis, id est in medio hoc spatio

quod inter austrum et medietatem hanc longitudinis,
quae inter austrum et orientem existit, oritur.
Is etiam flatum suum ad eamdem medietatem dirigit,
ibique spiramini, quod de vento naturam cancri
imitantis, qui inter orientem et austrum exsurgit,
strepitu suo obviam venit, ita ut ibi multoties quamplurimi
terrores et collisiones ex congressu eorum
fiant. Sed et secundum spatia quibus capita haec a
se separata sunt, longitudo flatuum eorum procedit,
quemadmodum et de superioribus capitibus flatibusque
eorum praemonstratum est, quoniam juxta
longitudinem, qua initia ventorum istorum a se discreta
distant, et spiramina flatuum suorum usque
ad loca illa emittunt, in quibus exsurgunt, in quibus

etiam spiramina eorum sibi occurrunt.
Quare haec, ut et anteriora capita, in rotam et in
imaginem eamdem flatus suos emittant.
XXIV.
Et in praefatam rotam, et ad praedictam
humanam imaginem ipsa flare se ostendunt, quia
venti, tam principales quam isti qui eis collaterales
sunt, mundum universum ac hominem, in quo omnes
creaturae latent, fortitudine sua conservant, ne
in defectum cadant. Collaterales enim venti pennae
principalium ventorum sunt, et assidue quamvis
leniter cum aere flare non cessant; principales vero
venti in fortissimis viribus nonnisi ex judicio Dei
ad vindictam circa finem mundi provocantur. Nam
auster et septentrio judicio Dei collateralibus ventis
suis secundum quod voluntas Dei est immittunt,

auster scilicet magno calore, magnaque inundatione;
septentrio autem in fulgure, in tonitru, in
grandine et frigore. Venti namque principales, videlicet
orientalis et occidentalis, collaterales ventos
suos ad judicia Dei facienda, remissius et tardius
provocant; sed tamen cum eos per voluntatem Dei
ad haec excitant, hoc in aestate aut per frigus, aut
per siccitatem, seu in hieme aut per calorem, aut
per pluviam, aut per similia mala faciunt, quae
terrae et hominibus contraria et nociva sunt. Et
sicut venti orbem terrarum viribus suis tenent, ita
etiam in officiis suis faciunt hominem scire et intelligere
quid operaturus sit. Cum autem iidem venti
flatus suos super terram emittunt, eos etiam sub
terra dispergunt, atque ibidem in quibusdam locis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.