PL 197, col. 770
Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
quasdam subterraneas cavernulas intrantes cum
exitum non habent terram movent; sed ubi exitum
habent, ibi oriri a quibusdam hominibus videntur,
cum illic non oriantur, sed in superioribus elementis,
ut praefatum est, se tam sub terra quam super
terram dispergentes.
Quod homini diligenter investigandum sit quomodo
haec omnia ad salutem animae suae, et ad Dei judicia
peragenda nihil inexaminatum relinquentis
respiciant.
XXV.
Quomodo autem omnia haec ad salutem
animae respiciant homo intelligat, quia quod in signo
lucidi ignis divinam potentiam designantis,
velut caput leonis, id est judicium Dei, quod terribile
est, aspicitur, hoc ideo est, quoniam Deus
justa aequitate omnia dijudicans, nihil inexaminatum
relinquit. Idem enim judicium in virtute sua
ad rectitudinem se hinc et hinc extendens, homini
prospere incedenti, caput serpentis, quod prudentiam
significat, proponit, in adversitate autem laboranti,
caput agni, scilicet formam patientiae demonstrat.
Nam necesse est ut homo in prosperitate
judicium Dei prudenter timeat, quatenus dolositatem
astutiamque malorum fugiens, in vana securitate
viam veritatis non deserat, et in adversitate
sub eo judicio patientiam habeat, sciens quod Deus
tortuositatem in operibus hominum dissimulando
multoties tolerat. Et caput serpentis, videlicet prudentia
in plenitudine perfectionis, quae inter judicium
Dei et infernales poenas est apparens, velut
flatum, id est providentiam, de se procedere facit,
quia dum homo per judicium Dei exterritus, prudenti
animo infernales poenas metuit, ne illas ex
merito patiatur, per bona opera studiose providet,
quae se hoc modo ad perfectionem rectitudinis extendens,
constantiae, quae de capite cancri, id est
de fortitudine fiduciae, oritur, quae inter infernales
poenas et judicium Dei est conjungitur, quoniam
fidelis ut ad vitam aeternam sibi quaelibet bona provideat,
in hoc constans esse studet. Caput autem
agni, quod patientiam designat, in plenitudine perfectionis,
quae inter judicium Dei et timorem Domini
est, apparens, quasi flatum, scilicet mansuetudinem
producit, quae etiam ad rectam perfectionem
perveniens, constantiae quae de vera fiducia
quae inter timorem Domini et judicium Dei est se
associat, quia beatus homo cum patiens ad opprobria
est, et etiam mansuetum se in his ostendit,
constantiam ut bono fine consummetur, amplecti
debet.
Quia nulli ordo virtutum a se vel in se discretus
negligendus sit, quoniam virtutis effectus homnem
ad justitiam vel rectitudinem coelestium perducit.
XXVI.
Sed secundum quod ordo earumdem virtutum
a se et in se discretus est, ita quod virtus
haec vires istas, illa vires illas ostendit, sic et operationes
eorum in hominibus sunt, quemadmodum
et de caeteris virtutibus intelligendum est, quoniam
voluntatem bonam opera bona sequuntur, eodemque