PL 198, col. 1059
Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne
missam de Angelis cantare consueverunt, quasi in
laudem stantium angelorum. Sed tradunt sancti,
quia in signum factum est hoc, quia binarius infamis
numerus est in theologia, quia primus ab unitate
recedit. Deus autem unitas est, et sectionem,
et discordiam detestatur [(Prov. VI)] . Possumus tamen
dicere quia opus tertiae diei quasi adhuc est
de opere secundae diei; quod post patebit. Unde
non commendatur, nisi in tertia die, quasi post sui
consummationem.
CAP. V. De opere tertiae diei.
Tertia die aquas sub firmamento congregavit
Deus in unum locum [(Gen. I)]
. Quae licet plura obtineant
loca, tamen, quia omnes continentur in visceribus
terrae in unum locum congregatae dictae
sunt. Et potuit esse, ut aquae quae totum aeris spatium
occupabant vaporabiles, solidatae modicum
obtineant locum, vel terra paululum subsedit, ut
eas tanquam in matrice concluderet, et sic apparuit
arida, quae quasi latens sub aquis, proprie humus
dicta est, sed cum apparuit arida eadem dicitur
terra, quia teritur pedibus animantium. Vel
circumpositis tribus elementis dicitur solum, quia
solida. Dicitur tellus, quia tolerat labores hominum:
Congregationes aquarum vocavit maria,
Hebraeorum
idiomate, qui quaslibet aquarum congregationes
vocant maria. Completo ergo aquarum
opere subditur: Et vidit Deus quod esset bonum; et
addidit aliud opus illi, cum dixit: Germinet terra.
Nec de opere germinandi tantum intelligendum est,
sed de potentia, quasi potens sit germinare. Produxit
enim de terra herbam virentem, et facientem
semen, et lignum pomiferum faciens fructum secundum
genera sua. Patet quia non per moras temporum,
ut modo, produxit plantas suas terra, sed statim in
maturitate viridi, in qua, et herbae seminibus, et
arbores pomis onustae sunt. Notandum quod dictum
est, virentem. Quidam dicunt mundum in vere
factum, quia viror illius temporis est, et fructificatio.
Alii quia legunt lignum faciens fructum, et
additum, herbam habentem semen, factum dictum
in Augusto sub leone. Sed in Martio factum dogmatizat
Ecclesia. Nota cum primo ait, facientem
semen, et addit, habens unumquodque sementem,
quia sementis proprie dicitur, dum adhuc est in sementino:
semen vero cum seminatur; seminium
vero, vel sementum cum seminatum est. Distinguitur
tamen aliter sementis frugum et arborum,
semen animalium; seminium cujusque rei exordium.
Nec nos moveat, quia in dispositione elementorum
videtur aer non dispositus, quia non est
nominatus, sed dispositus est, cum liber aer ab
aquis notam nobis formam accepit.
CAP. VI. De opere quartae diei.