PL 198, col. 1060
Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne
Quarto die quae disposuerat, coepit ornare rebus
illis quae infra universum mundum congruis motibus
agerentur. Plantae enim, quia terrae haerent, ad
dispositionem terrae quasi magis spectant, et sicut
dispositionem sic et ornatum a superioribus inchoavit.
Fecit enim eadem die luminaria, solem,
et lunam et stellas. Et dicitur sol, quia solus lucet,
id est nullum cum eo; luna luminum una, id est
prima, ut una dierum: vel una Sabbatorum dicitur [(Luc. V et XXIV)] .
Sol et luna dicuntur magna
luminaria in duobus, et ex duobus, id est non solum
pro quantitate luminis, sed et corporis, et non
tantum comparatione stellarum, sed et secundum
se, quia sol dicitur octies major terra, et luna
etiam major terra dicitur. Lunam et stellas voluit
illuminare noctem, ne nox sine lumine nimis esset
indecora, ut operantes in nocte, ut nautae, et viatores
solatium luminis haberent. Sunt etiam quaedam
aviculae, quae lucem solis ferre non possunt, et
fere nocte pascuntur. Nec superfluit sol, licet
nubes lucida vicem ejus ageret [(Matth. XVII)] , quia
illa tenuem et insufficientem lucem habebat, et
forte non nisi superiora illuminabat, sicut nec
stella modo. De illa autem nube lucida, supradicta,
traditur modo, quod vel redierit in materiam, unde
facta fuerat, ut stella quae apparuit magis [(Matth.
II)] , et columba in qua visus est Spiritus sanctus
[(Matth. III)] :
vel quod semper solem comitatur;
vel quod de ea factum est corpus solare. Nec tantum
ad decorem, et ad usum luminis ea voluit esse,
sed etiam, ut essent in signa, et tempora, et dies, et
annos, ut scilicet signa sint serenitatis et tempestatis.
Vel ut ex ipsis fierent signa duodecim majora,
et quaedam signa minora plura his quae dicuntur
signa, vel sidera: tum quia magna diligentia signavit,
vel consideravit ea antiquitas; tum quia
adhuc signant et considerant ea homines ad designationem
temporum. Nec dicendum est, ut genitaliaci,
sive geneathlici somniant, quod posita sint
in signa eventuum et operum nostrorum, aut quod
status vitae nostrae signent, et moderentur, quod
docent quibusdam experimentis, quae apotelesmata
vocant. Non enim credendum est hoc de coelo nisi
his qui alieni sunt a Patre, qui est in coelis. Quod
autem sequitur, in tempora, non est putandum
quod tunc per ea inciperent esse tempora, quae
coeperunt esse cum mundo, sed quia per ea quatuor
sunt temporum distinctiones. Sol quoque descendens
ad Capricornum, solstitium hiemale facit,
ascendens ad Cancrum aestivale. Inter utrumque,
pari ab utroque distantia, aequinoctia facit. Vel est
ibi endiadis, scilicet in signa et tempora, id est signa
temporum. In dies dicitur pluraliter, quia dies
multipliciter dicitur, de die scilicet naturali, scilicet
spatio viginti quatuor horarum et de die usuali.
Ponitur etiam dies pro tempore non determinato,