PL 198, col. 1064

Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne

Dei est; secundo quia cum deliberatione factus est.
In aliis siquidem operibus, dixit et facta sunt [(Psal.
XXXII)]
, in hoc tanquam inter se deliberantes personae
aierunt, faciamus; tertio, quia scilicet homo
dominus statutus est animalium, ut essent ei quem
futurum mortalem Deus sciebat, in alimentum, in
indumentum, et laboris adjumentum. Ante peccatum
enim herbas tantum et fructum arborum dedit
Deus in escam hominibus et animalibus. Quod inde
colligitur, quia ante peccatum nihil noxium, aut
sterile terra produxit. Et nota quia in maximis, ut
in leonibus, perdidit homo dominium, ut sciat se
amisisse, et in minimis, ut in muscis etiam perdidit,
ut sciat vilitatem suam; in mediis habet dominium,
ad solatium, et ut sciat se etiam in aliis

habuisse. Et benedixit eis Deus sic.
CAP. X. De institutione conjugii.
Crescite et multiplicamini [(Gen. I)]
. Quod quia sine
conjunctione eorum fieri non potuit, patet quia Deus
conjugium viri et mulieris instituit, in quo confutantur
quidam haeretici dicentes concubitum sine
peccato fieri non posse. Si quaeritur quare ante peccatum
datae sint homini escae, cum esset immortalis,

dicemus quia illa immortalitas, in qua creatus
est, cibis erat sustentanda, nec erat talis, qualis
illa quae futura est, quae cibis non indigebit. Illa
enim erat posse non mori, haec erit non posse mori. Et vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde
bona
quae singula per se bona. Sed in universitate
erant omnia valde bona, sicut oculus in animali est
pulchrior quam separatus, vel omnia erant valde
bona, id est universitas bonorum erat optima, quia
licet quaedam in ea sunt, per se modo versa in contumeliam,
tamen aliis sunt in utilitatem: ipse vero
summum bonum. De homine vero, ut de caeteris
dixerat, non dixit: Et vidit Deus quod esset bonum,
quia in proximo sciebat lapsurum, vel quia nondum

homo perfectus erat donec ex eo fieret mulier.
Unde et post legitur: Non est bonum hominem esse
solum [(Gen. II)]
.
CAP. XI. De quiete Sabbati, et sanctificatione.
Igitur perfecti sunt coeli et terra [(Gen. II)]
. Conclusio
est hic operum. Quia creati, dispositi, ornati, igitur perfecti.
Et quia in senario facti, qui
primus perfectus numerantibus occurrit, quia ex
partibus suis aggregatis reddit eamdem summam,
quod in monadibus numeris non invenies, nisi in
isto. Monadis numerus appellatur ab uno, usque
ad decem. Sed nec in decadibus, nisi in vicesimo
octavo. Complevit Deus die septimo opus suum quod
fecerat. Alia translatio habet sexto, et tunc nulla
est objectio. Sed Hebraica veritas habet septimo, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.