PL 198, col. 1065

Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne

ideo quaeritur: Si complere est finale quidpiam operis
facere, quomodo verum est quod sequitur: Requievit
Deus die septimo, etc. Verum est quod diem
septimum fecit, et ipsum etiam benedixit, et post
requievit. Vel complevit, id est completum ostendit,
cum nihil novum in eo fecerit, et tunc requievit
ab operum generibus novis. Nihil enim post fecit
cujus tunc non fecisset materiam, ut corporum;
vel similitudinem, ut animarum. Non enim quasi
fessus dicitur quievisse, sed quia cessavit. Sicut in
Isaia dicitur quod seraphim requiem non habebant
dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus [(Isa. VI)]
, id est
non cessabant. Vel requievit ab opere, vel in operibus,
id est non eget operibus suis, et est dictum
quasi negative, vel requievit ab opere in semet ipso, id

est a mutabilitate operum ejus immutabilis apparuit.
Nam stabilis manens dat cuncta moveri.
[(BOET. De cons. philos.)]
Quod autem dicitur, ab omni opere, quod
patrarat, innuit esse opus quod nondum fecerat,
a quo nondum quiescit. Tria enim opera fecerat,
creavit, disposuit, et ornavit. Quartum opus
propagationis non desinit operari. Quintum faciet, et praecinget se, et transiens ministrabit [(Luc. XII)]
,
ubi praecipue erit requies. Et benedixit
diei septimo, id est sanctificavit eum, id est sanctum
et celebrem eum esse voluit. Semper enim ab aliquibus
nationibus ante legem etiam dicitur Sabbatum
fuisse observatum. Hujus observantiam in lege
etiam dixit sanctificationem, ibi: Memento ut diem

Sabbati sanctifices [(Exod. XX)]
.
Epilogus.
Istae sunt generationes coeli, et terrae [(Gen. II)]
.
Quidam hic determinant opera sex dierum; quidam
ibi: Cognovit Adam uxorem suam [(Gen. IV)]
; alii
ibi, Hic est liber generationis Adae [(Gen. V)]
. Praetermisso
autem quod dubium est, litterae instamus.
Quia de creatione maris, et feminae simul dixerat,
quae tamen simul facta non fuit, ut explicet quod
sub brevitate concluserat, repetit de aliquibus. Generationes,

hoc nomen potest accipi active, id est
operationes Dei, vel passive, id est generata. Nec
est praetereundum quod ait, fecit omne virgultum
antequam oriretur in terra, et herbam priusquam germinaret,
cum superius dixit virgultum quam cito
factum statim adultum et habens fructum, et herbam
ortam et ferentem semen. Ad quod dicitur
duos fuisse modos operationis divinae, ut dictum
est, materialem scilicet et essentialem. Fecit ergo
ea materialiter, priusquam orirentur, et germinarent
essentialiter. Vel aliter, quod innuit sequens
littera cum dicitur: Non enim pluerat Dominus super
terram. Fecit equidem tunc illa perfecta, et essentialiter
priusquam orirentur, et germinarent,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.