PL 198, col. 1066

Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne

ut modo faciunt cum paulatim beneficio roris infusi,
et labore hominum adhibito, ad ortum et
maturitatem perveniunt. Tunc enim fons irrigabat
terram, ut Nilus Aegyptum [(Deut. XI; Isai. XXIII)] ,
vicissim per partes diversas, sicut dicitur Jordanis
ante subversionem irrigasse totam Pentapolim vicissim,
scilicet sicut de quibusdam fontibus dicit
Augustinus, quia mira vicissitudine totam quamdam
irrigant regionem, ne si simul totam terram
tunc fonte irrigatam dixerimus, diluvium fuisse dicamus.
Vel quia legitur ibi fons, et non unus,
multitudinem innuit, ut ibi: Venit locusta [(Exod. X)]
.
CAP. XII. De creatione animae protoplasti.
Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo
terrae [(Gen. II)]
. Hic primo vocat Deum Dominum,

quia tunc primo habuit proprie servum, scilicet laborantem [(Sap. X)] .
Post recapitulationem, de
utriusque hominis formatione diffusius agit, et prius
de viro. Et quia duae sunt hominis partes, de utraque
agit. Ad carnem enim spectat quod dicitur, formavit hominem de limo terrae.
Ad animam cum
dicitur, inspiravit, etc. quasi dicat: Corpus fecit de
terra, animam de nihilo. Alia translatio habet, insufflavit,
vel sufflavit, quod non incongruum est de
Deo, ut quidam putaverunt, cum fauces et spiritum
non habeat. Deus enim inspiravit, id est spiritum
fecit. Similiter insufflavit, id est statim scilicet animam
fecit. Unde in Isaia: Omnem flatum ego feci [(Isai. LVII)]
.
Quod autem dicitur, in faciem, per synecdochen,
a parte totum intelligitur. Totum enim

hominem animavit. Sed faciem, tanquam partem
digniorem, quia sensuum capacem, solam nominavit.
Eamdem autem animam etiam spiraculum vitae
vocat, quia per eam homo spirat et vivit. Et post
dicit, animam viventem in se, id est in perpetuitate
vitae viventem, non motabilem, ut animam pecudis.
Hunc locum non sane intellexit Plato, dicens Deum
animas creasse, sed angelos corpus formasse, ibi:
« Dii deorum, quorum opifex paterque ego, » etc.
Quod autem quidam asserunt animam de essentia
divina factam stare non potest, quia tunc nullo
modo peccare posset. Alii distinguunt inter spiraculum
vitae, et animam, dicentes spiraculum vitae
spiritum, sed quem etiam homini tunc datum asserunt

ad prophetandum, quando dixit: Hoc nunc os
ex ossibus meis. Alii etiam aliter distinguunt. spiraculum
vocantes quemdam spiritum corporeum in
corpore animalis, qui et quinque sensus operatur
in eo, qui etiam paulatim exstinguitur in eo, et dum
moritur animal in aliqua parte corporis, adhuc sentitur
spiritus ille, cum in alia exstinctus sit. Factus
est autem homo in virili aetate, mortalis et immortalis,
id est potens mori, et potens non mori, et
anima corpori prius formato infusa. Sed quaeritur
utrum in ipso corpore dum infunderetur, creata,
vel extra creata sit, et sit ei datum naturaliter velle
incorporari. Quidquid circa illam actum sit, de post
creatis dicitur, quod in ipsis corporibus dum infunduntur,
creantur.
CAP. XIII. De paradiso et lignis ejus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.