PL 198, col. 1070
Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne
Vel universa sunt terrae, quia etiam quae de
aquis condita sunt aliquid habent terrae in se: vel
potius pisces post ab hominibus sunt cogniti, et
inde nominati. Quod patet, quia aequivocantur animalibus
terrae, quia similes his deprehensi sunt.
Fecit autem ut omnia simul eo nutu venirent, quo
omnia creavit: vel forte factum est per angelos.
Adduxit autem pro duobus, ut imponeret homo eis
nomina, in quo scirent eum sibi praeesse, et sciret
Adam nullum ex eis simile sibi. Et imposuit eis nomina
Adam lingua Hebraea, quae sola fuit ab initio.
Quod inde perpenditur, quia nomina quae leguntur
usque ad divisionem linguarum Hebraea sunt. Et
non invento simili sibi, immisit Deus soporem in
Adam, non somnum, sed exstasim in qua creditur
supernae interfuisse curiae. Unde et evigilans prophetavit
de conjunctione Christi et Ecclesiae, et de
diluvio futuro, et de judicio per ignem ibidem cognovit,
et liberis suis postea indicavit.
CAP. XVII. De somno Adae, et formatione mulieris de costa ejus.
Cumque obdormisset, tulit Dominus unam de costis
ejus, carnem scilicet et os, et aedificavit ministerio
angelorum illam in mulierem, de carne carnem,
de osse ossa faciens, et statuit eam ante
Adam. Qui ait: Hoc nunc os ex ossibus meis, et
caro de carne mea; hoc adverbium, nunc, Judaeos
traxit in errorem, ut dicant aliam prius factam, de
qua dictum est, masculum et feminam creavit eos [(Gen. I)]
;
et nunc secundam, quasi dicat Adam:
Prior mulier facta est de limo terrae mecum, sed
haec nunc de carne mea. Et Josephus dicit mulierem
extra formatam, et in paradisum cum viro
translatam, sic dicens: « In hunc hortum introduxit
Deus Adam, et uxorem ejus, praecipiens eos
plantationis habere sollicitudinem. » Et ex duabus
uxoribus Adae innumerabiles, sive interminabiles
fingunt genealogias, sed ex ipso textu convinci videntur,
in quo semper singulariter sermo est de
ejus uxore. Nota quod, de formatione mulieris
agendo, de corpore tantum dictum est. Unde quidam
ideo tacitum esse voluerunt de anima, ut daretur
intelligi, sic traductam in animam mulieris
de anima viri, sicut carnem de carne. Augustinus
etiam haesitare videtur quid sentiendum sit de
anima, an ex traduce sit an ex nihilo. Sed id
ipsum quod tacitum est de anima potius contra
eos est. Si enim anima mulieris fuit ex traduce,
aliter facta est quam anima viri, quae de nihilo.
Et si aliter fiebat taceri non debuit, ne sic facta
putaretur, ut jam audieramus de anima viri, itaque
tacendo innuit, non aliter putandum factam esse,
quam didiceramus prius.
CAP. XVIII. De nominibus mulieris.
Et imposuit Adam uxori suae nomen tanquam
dominus ejus, et ait: Haec vocabitur virago [(Gen.
II)]
, id est a viro acta, et est sumptum nomen a
viri nomine, ut materia de materia sumpta fuerat.
Etiam denominatio in Hebraeo est. Is enim vir