PL 198, col. 1071

Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne

dicitur, unde denominatur ista, ut a vir virago:
hoc nomen proprium illius mulieris fuit, nunc omnium
est commune. Et ejus syncopatum est virgo.
Virgines dicuntur quandiu sunt in integritate nativitatis
suae. Postea vero fractae dicuntur mulieres.
Similiter sicut hoc nomen Adam fuit proprium illi
homini, nunc vero est commune, et Adam sonat rubeus,
vel rubra terra, quia, secundum Josephum,
de rubea terra conspersa factus est. Talis est
enim virgo tellus, et vera, vel rubea; id est animata,
quia sedes animae est in sanguine, vel rubea
secundum quod futura erat, id est sanguinea, id
est peccatrix [(Gen. III)] . Sanguinis nomine saepe
designatur peccatum, ut ibi: Vestimentum concretum
sanguine [(Isai. IX)]
, et: Sanguis sanguinem tetigit
[(Ose. IV)] .
Imposuit ei et aliud nomen Eva, scilicet
post peccatum, quod sonat vita, eo quod futura
esset mater omnium viventium. Tamen quia
hic non legitur imposuisse, sed infra post maledictionem,
forte quasi plangens hominis miseriam,
dixit eam Evam, quasi alludens ejulatui parvulorum.
Masculus enim recenter natus ejulando dicit, a,
mulier vero e, quasi diceret: Omnes dicent e,
vel a quotquot nascuntur ab Eva.
CAP. XIX. De prophetia Adae.
Imposito nomine statim prophetavit dicens: Quamobrem,
scilicet quia de latere viri sumpta est,
relinquet
saepe homo patrem et matrem, propter
uxorem suam, et adhaerebit uxori suae [(Gen. II)]
,
tanquam portiunculae suae. Vel ob hanc rem demonstrando
uxorem, dicit, id est propter hanc mulierem relinquet homo,
etc. Hoc fit quotidie a viris,
quia relinquunt cohabitare corporaliter, vel spiritualiter,
quia major est zelus in uxorem, quam
amor filiorum in parentes, non dico parentum in
filios, humor enim ascendit de trunco ad ramos,
sed non redit: Et ideo non dixit, quia propter
hoc relinquent parentes filios. Et erunt duo in
carne una, id est unientur ambo in uno carnali
opere. Vel erunt duo in carne una, pueri gignendi.
Non enim ex sanguine uno, sed ex sanguinibus
concreatur parvuli caro, vel licet sint duo personaliter,

erunt tamen in conjugio una caro, in aliis
duo, quia neuter habet potestatem suae carnis.
CAP. XX. De statu innocentiae eorum ante peccatum.
Erat autem uterque nudus, nec erubescebant [(Gen.
II)]
. Nihil putabant velandum, quia nihil senserant
refrenandum, sicut non erubescimus, si quis viderit
manus, et caput, et pedes nostros. Inordinatus
enim motus membrorum ipsa facit pudenda.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.