PL 198, col. 1074

Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne

dictum est ei: Super pectus tuum gradieris. Quia
mentitus est, punitus est in ore: unde: Terram
comedes omnibus diebus vitae tuae, imo abstulit ei
vocem, et posuit ei venenum in ore. Quia decepit,
accepit hoc: Inimicitias ponam inter te et mulierem.
Hinc innuitur quod Eva poenituit: Ipsa conteret
caput tuum, quod naturaliter servat serpens,
quasi sedem vitae. Et tu insidiaberis calcaneo illius
maxime. Et sicut naturale odium est inter equos et
griphes, lupos et canes, sic inter hominem et serpentem.
Sicut enim venenum serpentis hominem,
sic sputum hominis jejuni perimit serpentem. Et
quia adhuc nudi erant, serpens modo hominem timet
nudum, et fugit, et in vestitum insilit. In duobus
peccavit mulier, superbivit, et vetitum comedit.

Quia superbivit, humiliavit eam dicens: Sub
potestate viri eris violenta, ut etiam vulneribus te
affligat in defloratione. Nunc quidem subdita est
viro conditione, et timore, cui prius subjecta fuerat,
sed amore. Et quia in fructu peccavit, in fructu
suo punita est. Unde dictum est ei: In dolore paries.
Quod dictum est ei in dolore, maledictio est,
sed paries, benedictio est. Maledicta enim est sterilis [(Exod. XXIII)] .
Et ita in puniendo non est oblitus,
misereri Deus, quod etiam in aliis maledictionibus
hominum notandum est. Adam, quia in
solo esu peccavit, in laborem quaerendi sibi edulii
punitus est sic: Maledicta terra in opere tuo, scilicet
pro opere tuo, id est pro peccato, pro quo factum

est, ut terra, quae bonos prius, et uberes fructus
sponte faciebat, deinceps raros, nec sine hominis
labore; quandoque etiam pro fructibus spinas,
et tribulos germinabit. Et addidit: Et comedes
herbas terrae, quasi etiam in hoc par eris jumento.
Terrae autem maledixit, quia de fructu terrae transgressio
facta est, et non aquis. Inde est quod comedit
Dominus piscem, sed non legitur comedisse
carnem viventium de terra maledicta, nisi forte de
agno paschali, pro praecepto legis. Addit ergo de
labore: In sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec
in terram revertaris, id est donec moriaris, quia
terra es, et in terram ibis. Pulchre dictum est, ibis,
quia qui in eodem statu stetisses, donec transires
in melius, si velles, modo de miseria in miseriam

ibis, more fluentis aquae. Et tunc Adam, plangens
miseriam posteritatis suae, vocavit uxorem suam
Evam, ut dictum est.
CAP. XXIV. De ejectione eorumdem de paradiso, et rhomphaea ignea.
Fecitque Deus Adae, et uxori ejus tunicas pelliceas, id est de pellibus mortuorum animalium, ut
signum suae mortalitatis secum ferret; et ait:
Ecce Adam factus est, quasi unus ex nobis [(Gen.
III)]
: ironia est, quasi voluit esse ut Deus, sed in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.