PL 198, col. 1075

Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne

evidenti est modo, quod non est. Nec est vox Dei
insultantis, sed vox a superbia corrigentis, et est
vox Trinitatis. Vel est vox Dei ad angelos, et est
vox plangentis; quod patet, quia factus est a me,
ut esset quasi unus ex nobis, si stetisset. Nunc
ergo ne forte mittat manum suam, et sumat de ligno
vitae, et comedat, et vivat in aeternum. Aposiopesis
est, quasi videte, vel cavete, vel ejicite eum. Dura
videtur Dei sententia, quae praedictis poenis poenam
ejectionis addidit. Sed contra. Hanc enim poenam,
quam dederat, misericorditer temperavit, ut
verum de eo appareat: Cum iratus fueris misericordiae
recordaberis [(Habac. III)]
, quia enim victuri
erant in miseria, quanto esset vita diuturnior, tanto
miserabilior. Si ergo gustassent de ligno vitae diutius

viventes, diutius miseri essent. Nec est mirum,
si etiam post peccatum per esum ligni illius
diutius vixissent, cum adhuc sint quaedam insulae
viventium, in quibus nullus moritur, sic etiam
lanugo fit in foliis arborum, apud Seres, cujus esu
vita protelatur. Etiam Alexander scripsit Aristoteli
de sacerdotibus arborum solis et lunae, quod esu
pomorum longissimam agant vitam. Et, sicut dixerat, emisit eum Dominus de paradiso voluptatis,
ut operaretur terram de qua assumptus est,
in agrum
scilicet Damascenum, de quo sumptus fuerat,
in quo Cain Abel suum fratrem interfecit [(Gen. IV)] ,
juxta quem Adam, et Eva sepulti sunt in spelunca
duplici. Et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim

et flammeum gladium atque versatilem; ut angelus
arceret diabolum, ignis hominem. Vel ministerio
angelorum posuit ignem ibi, qui intercluderet
paradisi ingressum, qui nomine gladii, non cujuslibet,
sed versatilis, dicitur, id est utrobique secantis,
quia poena fuit homini in utraque parte sui
puniri, in anima scilicet et in corpore. Vel dictus
est versatilis, id est aptus ad versandum, id est tollendum,
cum Deus vellet. Ablatus enim fuit ad tempus,
intrantibus Elia, et Enoch, penitus vero non,
donec in morte Christi fuit exstinctus. Si quaeritur
quid consumebat ignis ille, potest dici, quia quaedam
species est ignis, sicut in Vita beati Nicolai
legitur, cui si manum adhibes, ardorem sentis, sed
non pateris adustionem; nec eget materia quam

consumat; et taliter urit spiritum. Iterum, si quaeritur
quare permisit Deus hominem tentari, cum
eum sciret lapsurum, et de multis in hunc modum,
dicimus, quantum ad praesens attinet opus, quia
sic voluit. Si quaeritur, cur voluit, insipida est quaestio
quaerere causam divinae voluntatis, cum ipsa
sit summa causa omnium causarum.
CAP. XXV. De generationibus Adae.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.