PL 198, col. 1076

Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne

Adam cognovit uxorem suam [(Gen. IV)]
, sed non in
paradiso, sed jam reus et ejectus. Breviter legislator
generationes Adae transit festinans ad tempora

Abrahae patris Hebraeorum, et plures subticet Adae
filios et filias. Sed Methodius martyr oravit, dum
esset in carcere, et revelatum est ei a Spiritu de
principio, et fine mundi: quod et oravit, et scriptum,
licet simpliciter, reliquit, dicens quod virgines
egressi sunt de paradiso. Et anno creationis
vitae Adam decimo quinto natus est ei Cain,
et soror ejus Chalmana. Et si enim factus est Adam
quasi in aetate triginta annorum, tamen fuit unius
diei, et anni; et post, duorum annorum, et trium,
et sic de caeteris. Et potuit ante Cain multos genuisse,
qui tacentur hic. Post alios quindecim annos
natus est ei Abel, et soror ejus Delbora. Anno vitae
Adam centesimo tricesimo Cain occidit Abel, et luxerunt

eum Adam, et Eva centum annis. Tunc natus
est ei Seth trigesimo anno primae chiliadis, id est
primae aetatis. Unum saeculum scilicet spatium
mille annorum chiliadem dicimus. Inchoat enim
Methodius saecula post ducentos annos Adae, et vocat
saeculum unam chiliadem. Et consonant in hoc
Septuaginta, quae dicunt Adam ducentorum triginta
annorum esse cum genuit Seth, sed tamen in Hebraeo
est centum et triginta. Et omittunt Hebraei
centum annos luctus. Sed tamen redeamus ad brevitatem
Genesis. Concepit Eva, et peperit Cain, qui
interpretatur possessio; rursumque peperit Abel,
quod sonat luctus, vel moeror, vel vapor, quasi cito
transiturus, tanquam nomine prophetatum fuerit,
quod de ipso futurum erat; tamen secundum Josephum

interpretatur nihil hic, quia non reliquit semen
super terram. Abel fuit pastor, et Cain agricola.
Cum enim esset malignissimus, ut etiam
avaritiae consuleret suae primus terram incoluit.
CAP. XXVI. De oblationibus fratrum.
Post multos dies obtulerunt Domino munera [(Gen.
IV)]
: Cain de frugibus, Abel, secundum Josephum,
lac et primogenita agnorum. Moyses ait, de adipibus
eorum, id est de pinguioribus gregis etiam obtulit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.