PL 198, col. 1077

Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne

Creditur Adam in spiritu docuisse filios, ut
offerrent decimas Deo et primitias. Et respexit Deus
ad Abel, et ad munera ejus, ad Cain vero, et ad munera
ejus non respexit, quia placuit Deo Abel, et
pro ipso placuit oblatio ejus [(Hebr. II)] , quod quomodo
cognitum fuerit, alia translatio aperit: Inflammavit
Deus super Abel, et super munera ejus.
Ignis enim de coelo oblationem ejus incendit, ut
legitur Eliae factum in Carmelo [(III Reg. XVIII)] , et
in Levitico sub Moyse [(Levit. X; II Paral. VII)] .
Munera vero Cain, ex avaritia hominis nata, Deo
non placuerunt. Iratusque est Cain, et concidit vultus
ejus, prae verecundia, minorem sibi praelatum
videns. Increpans ergo Dominus Cain, ait: Quare
iratus es? Nonne si bene egeris, recipies praemium,

scilicet in me, vel pro recipies Theodotion posuit, acceptabile erit munus tuum. Sin autem male, statim
peccatum in foribus aderit,
id est praesto est, et
in voluntate per quam ingressus est ad opus. Sed
tamen quia liberi es arbitrii, sub te, id est in potestate
tua, erit appetitus ejus peccati, et dominaberis
illius, si volueris. Alia translatio habet: Quare
concidit vultus tuus? Nonne si recte offeras, et recte
non dividas peccasti? Quiesce. Ad te conversio
ejus, et tu dominaberis illius, id est in te est, ut a
peccato convertaris. Recte obtulerat, quia Deo,
quia creaturam Creatori, sed non recte diviserat,
quia se ipsum, qui melior erat, oblationem obtulerat
diabolo. Vel non recte divisit, quia meliora sibi

retinuit, spicas vero attritas, et corrosas secus viam,
Domino obtulit.
CAP. XXVII. De morte Abel.
Invidens itaque Cain fratri suo dixit ad eum: Egrediamur foras
in agrum, vel transeamus [(Gen.
IV)] . Dicit Hieronymus, qui hoc furtive in Samaritanorum
libris, et nostrorum reperitur. Non enim
legitur quid dixerit ad eum, sed intelligendum est,
quod dixerit ei verba Domini, increpantis scilicet.
Et tunc consurrexit adversus Abel, et interfecit eum,
et dixit Dominus ad eum. Ubi est Abel frater tuus?
Non ignorando, sed increpando improperans fratricidium.
Qui cum vellet occultare factum, dixit
Deus: Vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me
de terra, id est notorium est quod fecisti, quia effusio

sanguinis hoc indicat, nec eget accusatore quod
in evidenti est. Inde est quod in Ecclesia quorumdam
mos est, etiam si nemo accuset, pro sanguinis
effusione suspecti in loco sacro trahuntur in causam,
quia sanguis clamat, quod si negaverint, judicio
Dei examinentur, et juramento. Nunc ergo
maledictus eris super terram vagus, et profugus. Merito
iste maledicitur, et non Adam, quia sciens iste
poenam primae praevaricationis, inde fratricidium
addidit. Timens ergo Cain, ne vel bestiae devorarent
eum, si egrederetur ab hominibus, vel si maneret
cum eis occiderent eum pro peccato suo,
damnans se, et desperans, ait: Major est iniquitas
mea, quam ut veniam merear. Omnis qui invenerit
me occidet me. Ex timore hoc dixit, vel optando

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.