PL 198, col. 1078

Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne

dixit, quasi diceret: Utinam occidant me: Dixitque
ei Deus. Nequaquam ita fiet. Non cito scilicet morieris, sed omnis qui occiderit Cain
(supplendum
est, liberabit eum a timore, a dolore, et miseria ).
Et tunc additur impersonaliter, septuplum punietur,
id est punitio fiet de eo dum vivet in poena, usque
ad septimum Lamech: quod consonat translationi
Septuaginta: Omnis qui occiderit Cain septem vindictas
exsolvet. Tradunt quidam poenam ejus durasse,
usque ad septimam ejus generationem, quia
septem peccata commisit. Non recte divisit, fratri
invidit, dolose egit, vocans in agrum occidit, procaciter
negavit, desperavit, poenitentiam damnatus
non egit. Vel Omnis qui occiderit Cain septuplum
punietur, id est plusquam ipse Cain pro prohibitione

homicidii, quae nondum fuerat facta Cain. Et posuit Deus signum in Cain,
tremorem capitis.
Quia fratrem suum, qui erat caput Ecclesiae occiderat,
ut sic sciretur a Domino punitus excommunicatus,
et indignus misericordia, nec interficeretur. Tunc egressus a facie Domini,
habitavit ad
plagam orientalem Eden, id est deliciarum, non in
deliciis, sed versus terram deliciarum. Josephus
ait: « Et multam peragrans terram cum uxore sua
Chalmana, collocatus est in loco, qui Nayda nuncupatur
in quo ei etiam filii nati sunt. » Hieronymus
tamen dicit: « Non est terra Nayda, ut vulgus nostrum
putat, sed habitavit in terra Nod, id est instabilis,
et vagus, quod sonat nod, et dicitur Cain

nod.
CAP. XXVIII. De generationibus Cain.
Cognovit Cain uxorem suam, quae peperit ei [(Gen.
IV)] Henoch, et fecit civitatem, et dixit eam Henoch ex
nomine filii sui Henoch. Hic patet quod jam multi

homines erant, etsi non dicatur eorum generatio,
quos convocavit Cain ad urbem faciendam, quorum
auxilio eam fecit. Et ait Josephus, quia rapinis, et
violentia opes congregans, suos ad latrocinia invitabat,
et simplicitatem vitae hominum, adinventionem,
et inaequalitatem permutavit, mensurarum,
et ponderum, et ad calliditatem, et corruptionem
produxit. Terminos terrae primus posuit. Civitates
munivit sive muravit, et timens quos laedebat, ob
securitatem suos in urbibus collegit. Porro Henoch
genuit Irad, qui Maviael, qui Mathusael, qui Lamech,
qui septimus ab Adam, et pessimus, qui primus
bigamiam introduxit, et sic adulterium contra
legem naturae, et Dei decretum, commisit. In prima
enim creatione unica unico facta est mulier, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.