PL 198, col. 1079

Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne

Deus per os Adae decreverat: Erunt duo in carne
una [(Gen. II)]
. Accepitque duas uxores Adam et Sellam.
Genuitque Ada Jabel, qui adinvenit portatilia
pastorum tentoria ad mutanda pascua, et greges
ordinavit, et characteribus distinxit, separavitque
secundum genera greges ovium a gregibus hoedorum,
et secundum qualitatem, ut unicolores a grege
sparsi velleris, et secundum aetatem, ut anniculos a
maturioribus, et commissuras certis temporibus faciendas
intellexit. Nomen fratris ejus Tubal, pater
canentium in cithara, et organo. Non instrumentorum
quidem, quae longe post inventa fuerunt, sed
inventor fuit musicae, id est consonantiarum, ut
labor pastoralis quasi in delicias verteretur. Et quia
audierat Adam prophetasse de duobus judiciis, ne

periret ars inventa, scripsit eam in duabus columnis,
in qualibet totam, ut dicit Josephus, una marmorea,
altera latericia, quarum altera non diluetur
diluvio, altera non solveretur incendio. Marmoream
dicit Josephus adhuc esset in terra Syriaca. Sella
genuit Tubalcain, qui ferrariam artem primus invenit,
res bellicas prudenter exercuit, sculpturas
operum in metallis in libidinem oculorum fabricavit.
Quo fabricante Tubal, de quo dictum est, sono
metallorum delectatus, ex ponderibus eorum proportiones,
et consonantias eorum, quae ex eis nascuntur
excogitavit, quam inventionem Graeci Pythagorae
attribuunt fabulose, sicut et ex opere fructicum
excogitavit operari, id est sculpere in metallis.

Cum enim fructices incendisset in pascuis,
venae metallorum fluxerunt in rivulos, et sublatae
laminae figuras locorum in quibus jacuerant, referebant. Soror vero Tubalcain, Noema,
quae invenit
artem variae texturae. Lamech autem, secundum Josephum,
res divinas sapienter sciens, videns eum
communi poenae subjacere, sibi vero deberi majorem
poenam, praedixit hoc mulieribus suis sic: Quoniam
occidi virum in vulnus meum, et adolescentem in livorem
meum, septuplum dabitur ultio de Cain, de Lamech
vero septuagies septies. Lamech vero vir sagittarius
diu vivendo caliginem oculorum incurrit, et
habens adolescentem ducem; dum exerceret venationem,
pro delectatione tantum, et usu pellium,
quia non erat usus carnium ante diluvium, casu interfecit

Cain inter fructeta, aestimans feram, quem,
quia ad indicium juvenis dirigens sagittam, interfecit.
Et cum experiretur quod hominem, scilicet
Cain, interfecisset, iratus illic cum arcu ad mortem
verberavit eum. Occiderat ergo Cain in vulnere,
adolescentem in livore vulneris. Vel utrumque occiderat
in vulnus, et livorem suum, id est in damnationem
suam. Et ideo cum peccatum Cain punitum
esset septuplum, ut diximus suum punitum est septuagies
septies, id est septuaginta animae, et septem
egressae de Lamech, in diluvio perierunt: vel hoc
numero majoritatem poenae tantum notat. Hebraeus
ait: Mulieres suae saepe male tractabant eum. Unde
ipse iratus dicebat eis se pati hoc pro duplici homicidio
quod egerat; tamen terrebat eas, subdendo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.