PL 198, col. 1080

Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne

poenam, quasi dicat: Cur me vultis interficere?
Gravius punietur qui me interficiet, quam qui
Cain.
CAP. XXIX. De Seth, et ejus generatione.
Cognovit quoque Adam adhuc uxorem suam, quae
peperit filium, et vocavit eum Seth [(Gen. IV)]
. Dixit
Strabus post mortem Abel vovisse Adam, non ultra
uxorem suam se cogniturum, sed Deo jubente
per angelum fregit votum ut Dei Filius de eo nasceretur.
Tamen Josephus dicit quia, Abel exstincto
et Cain effugato, Adam de procreatione filiorum
cogitabat, et vehementer eum generationis
amor angebat; hanc cogitationem propagationis
potuit vocare Strabus praeceptum Domini, quia jusserat: Crescite, et multiplicamini
[(Gen. I)] Sed et

Seth natus est filius quem vocavit Enos, quod sonat homo,
vel vir, quasi rationalis, et fortis, quia primus caepit invocare nomen Domini.
Forte invenit
verba deprecatoria ad invocandum Deum. Sed plerique
Hebraeorum arbitrantur quod imagines ad honorem
Dei excogitaverat, et errant. Vel forte ad
excitandam pigritiam memoriae Dei effigiavit Dominum,
ut modo fit in Ecclesia.
CAP. XXX. Epilogum interserit.
Hic est liber generationis Adae [(Gen. V)]
. Repetit
de generatione Adae, ut integrum ordinem genealogiarum
prosequatur. Unde quidam incipiunt ab

Adam primam aetatem; alii a Seth, quibus assentit
Methodius, et ideo hoc dicit, quia de Abel nullus
natus est, et generatio Cain tota periit in diluvio. Vixit Adam centum triginta annis, et genuit Seth ad
imaginem, et similitudinem suam,
ipse ad imaginem
Dei, reliqui ad imaginem ejus, Adae; quod fere idem
est. Vel potius mortalis, mortales. Unde: Qualis
terrenus, tales et terreni [(I Cor. V)]
. Forte Moyses
centum annos luctus Adae praetermisit, quia ut diximus,
Septuaginta et Methodius, et Josephus ducentum
triginta annorum eum fuisse scribunt, cum
genuit Seth. Iste genuit Enos. qui Cainam, qui Malaheel,
qui Jaret, qui Henoch, qui Mathusalem, qui
Lamech, qui Noe. Sicut ergo in generatione Cain,
septimus, scilicet Lamech, fuit pessimus, ita in generatione

Seth, septimus, scilicet Henoch, fuit optimus.
Et transtulit illum Deus in paradisum voluptatis
ad tempus, ut in fine temporum, cum Elia
convertat corda patrum in filios [(Malach. IV)] . Judaei
tamen causam hujus translationis attribuunt
potius septenario, quam sanctitati ejus, quia plures
leguntur sanctiores eo, quorum nullus translatus
est. In tantum enim aiunt, Deum omnia sub septenario
disposuisse, quod etiam dicunt eum septem
coelos creasse, et cuique nomen suum datum, et
septem terras, quas David fundamenta montium
vocat [(Psal. XVII)] . De annis Mathusalem diversae
sunt opiniones. Secundum computationem LXX,
vixit annos quatuordecim post diluvium, sed non
legitur fuisse in arca, nec translatus ut Henoch.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.