PL 198, col. 1081

Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne

Quidam dicunt quod mortuus fuerit ante diluvium
sex annis. Hieronymus asserit, quod eodem anno,
in quo fuit diluvium, mortuus est, quod etiam diligens
computatio annorum ejus, secundum Genesim,
manifestat. Tamen omnes in numero annorum
vitae ejus conveniunt, quia vixit annis nonagentis
sexaginta novem. Porro Noe fuit decimus ab Adam,
in quo prima aetas terminata est; ita quod et ipse
fuerit in ea. Hujus aetatis annos Septuaginta ponunt
duo millia ducenta quadraginta quatuor; alii ducenta
sexaginta quatuor. Hieronymus non plene duo millia.
Methodius duo millia. Ipse tamen per chiliades
saecula disponit, nec apponit annos si supersint, et
ideo nihil certum de numero annorum tradidit.
CAP. XXXI. De causa diluvii.

Noe vero cum quingentorum esset annorum, genuit
Sem, Cham et Japhet [(Gen. VI)]
. Moyses dicturus
de diluvio praemisit causam ejus dicens: Cum coepissent
homines multiplicari super terram, viderunt
filii Dei, id est Seth, religiosi, filias hominum, id
est de stirpe Cain, et victi concupiscentia, acceperunt
eas uxores, et nati sunt inde gigantes. Tempus
quidem quando factum fuerit hoc utrum sub Noe,
vel ante, vel multum, vel parum ante, non determinat.
Josephus autem dicit quod usque ad septimam
generationem boni permanserunt filii Seth,

post ad mala progressi sunt, recedentes a solemnitatibus
paternis, et ob hoc contra se Deum irritaverunt.
Nam multi angeli Dei, id est filii Seth, id est
qui supra filii Dei, cum mulieribus coeuntes injuriosos
filios genuerunt, qui propter confidentiam
fortitudinis gigantes a Graecis dicti sunt. Methodius
causam diluvii, hominum scilicet peccata, diffusius
exsequitur dicens, quia quingentesimo anno primae
chiliadis, id est post primam chiliadem, filii Cain
abutebantur uxoribus fratrum suorum nimiis fornicationibus.
Sexcentesimo vero anno mulieres in
vesania versae supergressae viris abutebantur. Mortuo
Adam, Seth separavit cognationem suam a
cognatione Cain, quae redierat ad natale solum.
Nam et pater vivens prohibuerat ne commiscerentur,

et habitavit Seth in quodam monte proximo
paradiso. Cain habitavit in campo, ubi fratrem
occiderat. Quingentesimo anno secundae chiliadis
exarserunt homines in alterutrum coeuntes. Septingentesimo
anno secundae chiliadis filii Seth concupierunt
filias Cain, et inde orti sunt gigantes. Et
incoepta tertia chiliade inundavit diluvium. Sic ordinat
Methodius. Potuit etiam esse, ut incubi daemones
genuissent gigantes, a magnitudine corporum
denominatos, sic dicti a geos, quod est terra,
quia incubi vel daemones solent in nocte opprimere
mulieres; sed etiam immanitati corporum respondebat
immanitas animorum. Post diluvium tamen
nati sunt alii gigantes in Hebron, et post fuerunt in
Tham civitate Aegypti, a qua et Titanos dicti sunt,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.