PL 198, col. 1082

Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne

de quorum stirpe fuit Enachin, cujus filii habitaverunt
in Hebron, de quibus ortus est Golias, et quidam
alii. Iratusque Deus peccatis hominum dixit: Poenitet me fecisse hominem,
quasi dicat: Faciam
quod solet facere homo poenitens operis sui, delet
enim quod fecerat. Et est sensus, delebo hominem
quem feceram. Non enim permanebit spiritus meus,
id est indignatio mea, in homine in aeternum quia
caro est, quasi dicat: Non puniam eum aeternaliter
ut diabolum, quia fragilis est. Sed hic reddam
quod meretur. Et tamen prius quam disperdam eum,
dabo ei tempus poenitudinis, si voluerit, eruntque
dies illius ad poenitendum, scilicet centum et viginti
annorum. Non enim intelligendum est de spiritu
hominis, sed de Dei indignatione. Nec est terminus

iste humanae vitae post diluvium, cum post
diluvium inveniatur homo amplius vixisse, et dixit
Dominus hoc ante annos viginti, quam inciperet
fieri arca, ut dicit Hieronymus, quae facta legitur
centum annis. Vel secundum Strabum ab eo anno
dixit, quo coepit arca fieri, sed quia in malitia perseveraverunt
ante praefixum tempus, scilicet centesimo
anno deleti sunt. Tamen Josephus dicit
hunc terminum vitae hominum statutum. Quod autem
dicitur Deus tactus dolore cordis intrinsecus,
forte nihil aliud est, quam quod homines latebat
quantitas divinae offensae. Vel antropospatos est,
scilicet humana propassio, quando attribuitur Deo
quod hominis est.
CAP. XXXII. De arca Noe, et quomodo Dominus locutus est Noe.

Noe vero erat perfectus in generationibus suis [(Gen. VI)]
, quasi non illius perfectionis, quae est in
patria, sed secundum modum generationis suae,
scilicet terrenae. Et dixit Dominus ad Noe. Finis
universae carnis venit coram me, praeter eos qui in
arca erunt salvandi, disperdam eos cum terra, id
est cum fertilitate terrae. Tradunt quoque vigorem
terrae, et fecunditatem longe inferiorem esse post
diluvium, quam ante, unde esus carnium homini
concessus est, cum antea fructibus terrae victitaret.
Fecit Noe, juxta praeceptum Domini, arcam de lignis

levigatis, id est politis, vel quadratis. Alia
littera, vel bituminatis, longitudine trecentorum
cubitorum, latitudine quinquaginta, altitudine triginta,
ad modum scilicet humani corporis, in
quo longitudo sexies est major latitudine, et decies
major altitudine. Est autem longitudo a planta,
usque ad verticem et latitudo a crate lateris ad
cratem; altitudo a dorso, usque ad ventrem. Quod
tamen multi de corpore Christi, tantum dictum esse
volunt, quia sic legitur in Isidoro, qui humani corporis
instar ostendit, in quo Christus apparuit.
Fuit ergo haec arca in fundamento quadrata, sed in
forma altera parte longiori ab angulis in arctum
conscendens, donec in cubito summitas ejus perficeretur.
Bitumine intus, et extra linita est, quod

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.