PL 198, col. 845

Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne

quo eum minus periculosum credebas. Quod
autem te nunc tentationibus fatigari affirmas, a quibus
tunc te quietam et liberam esse [ Cod. Gem. fuisse]
sentiebas, mirum tibi videri non debet; quia tunc
hosti tuo parum erat necesse te tentare, quam [ id.
quoniam] sibi videbat pene sine tentatione velle nonnunquam
consentire. Nec sibi opus erat illam cum
magno labore urbem oppugnare, quam sine omni
oppugnatione cernebat se posse subjugare [ id. cernebat
velle subjugari]. Nunc autem, quia ejus a
collo tuo jugum excussisti; quia ejus dominio renuntiasti,
acriori te quam solebat virulentus hostis
tuus persequitur invidia, et eo crudelius lucrum in
te quaerit novum quo plenius jus perdidit antiquum.
Jam contra te Leviathan suscitasti [ Cod. Mel. concitasti],

quae si ei plene obedisses, eum contra te
suscitatum non haberes. Non ergo mireris quod tentaris,
sed contende ne a tentationibus [ Cod. Mel.
tentatione] supereris. Quod si minus per te scis quomodo
tentationibus resistere possis, ostende mihi a
quibus maxime fatigeris: ut qualiter eis resistere
queas meis documentis instruaris.
CAPUT II. Quarum rerum meditatione, quibusque modis ac remediis vehementes carnis tentationes ab homine religioso vincendae ac perdomandae sint.
Unde ergo tentaris? quid cogitas in corde tuo?
Anima. Cogito multitudinem comptarum et pulchrarum
mulierum.
Ratio. Quid tibi de eis videtur? Quales eas
apud te depingis et quales tibi in cogitatione apparent?
Anima. Valde speciosae, valde suaves et valde
dulces.
Ratio. Ad quid speciosae et suaves, et ad quid
dulces?
Anima. Speciosae ad videndum, suaves ad amplectendum,
et ad osculandum dulces.
Ratio. Qualiter tecum agitur, quando ista cogitas?
Anima. Suspirat mens mea, stimulatur corpus
meum, et ad voluptatis expletionem pervenire desiderat
cor meum, et caro mea exsultat.
Ratio. Valde plangenda et deflenda est talis exsultatio.
Quare non potius cor tuum et caro tua exsultant

in Deum vivum? Deberes namque esse non
quasi corvus sed quasi columba ad fenestras tuas,
ne per eas mors intraret: ut, cum forte vel mentis
vel corporis motu ab arca quietis tuae ad mundi hujus
diluvium egrederis, ubi cordis tui pedem per amorem
figas non invenias. Nunc autem econtrario
decor te fallit exterior, et dum temere ad eum intuendum
carnis tuae oculum invitat interiorem,
etiam aspectum tuum damnabiliter exerceat. Unde
fit miserabiliter ut quo vivacius ad videndum quod
exterius apparet corporalis in te oculus viget, eo
periculosius ad discernendum quod intrinsecus latet
intuitus in te spiritualis caliget. Et idcirco ad se
desiderandum te trahit quod exterius nitet, quia non
intueris quod interius fetet. Nescis quia, quando defigente

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.