PL 198, col. 846

Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne

et voluptuose oculo mulierem intueris [ Col.
Mel. quando te def. et vol. oc. mul. intuente, lat.]
latrinam depictam tenere quaeris? Cumque tibi illicite
placet quod apparet exterius pulchrum, non
vides quod latet interius foedum. Et quando mulierem
comptam luxuriose amplecti desideras, saccum
quoque sericeum stercoribus plenum habere
inter brachia optas. Sed cum suavis sit saccus ad
tangendum, quod intus continet [ Cod. Mel. intra
continetur] fetidum est ad odorandum. Et quidem
placere non debet quod exterius fulget; dum sic
intra se continet [ id. habet, quod foe.] quod fetet.
Quid enim tibi inhonesta est mulier, dum eam inhoneste
diligis, corpore quidem pulchra, sed multimodis
quae nec nominandae sunt spurcitiis plena, nisi

monumentum quoddam et fetidis mortuorum
sordibus, et sordidis fetoribus plenum? Quando
vero decorem mulieris, os breve, labia mollia, genas
rubicundas, faciem suavem, oculos ridentes, blandientes,
innuentes, loquentes, offerentes, expetentes,
attrahentes, capientes, etc. in ea hujuscemodi
osculari cupis cum libidine; quando corpus gracile
[ cod. Gem. gratiale] et membra apta et acceptabilia
immundo amori admiraris, sepulcrum
dealbatum forinsecus, fetentibus mortuorum ossibus
intus et saevissimis plenum serpentibus et intuendo
desideras, et desiderando intueris. Quid enim tibi
inhonesta est mulier, nisi monumentum quoddam
sordidis fetoribus plenum? Quid ejus verba mortifera?
Quid oculi seducentes? quid tenera membra

illicientia et a te illicite concupita sunt, nisi quaedam
repentia, mordentia et mordendo perimentia?
Ideo cavendum omni modo est ne, dum nimis diligis
hoc quod extrinsecus nitidum et speciosum cernis
et blandum, et in id damnabiliter corruas quod
intrinsecus inquinat et necat. Ad extremum quidem
quando carnis tuae cum ea voluptatem explere
desideras inhianter et desideranter proponis, mortiferam
escam qua hamum occultat esuris. Cumque
gustare appetis quod dulcescit, ille qui sub dulcedine
latet aculeus tuum lethaliter guttur transfigit.
Ecce tales sunt mulieres de quibus cogitas; sic speciosae
sunt, sic suaves sunt, sic dulces; quid tibi
videtur? nonne tales sunt?
Anima. Prorsus tales.
Ratio. Utique tales sunt et si non in se tamen in
te qui illicite concupiscis. Non enim vel eas, si honestae
fuerint; vel earum, quam in eis Deus creavit,
etiam quamvis ipsae honestae non fuerint, formam
vel pulchritudinem reprehendo (sed inordinatam
mentis tuae concupiscentiam [ Cod. Gem. complacentiam],
qua eas propter suam immundo illiciti
desiderii oculo speciem intueris, condemno.
Non, inquam, in eis ligni scientiae boni et mali vel
decorem vel dulcedinem culpo (sed in te Evae [ cod.
Mel. in te eruo asp.] aspectum lascivum et gustum
gulosum accuso.
Anima. Bene dicis.
Ratio. Igitur a radice colubri de quo egreditur regulus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.