PL 198, col. 847

Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne

te observa ne forte semen ejus absorbeat volucrem [(Isa. XIV, 29)]
Anima. Multoties in Isaia haec verba audivi, sed
quomodo intelligenda sint nescio.
Ratio. Coluber est serpens antiquus, radix pestifera
ejus suggestio; regulus vero motus animi,
semen reguli malus actus; volucris anima quae et
puritate levis est et contemplatione sublimis. De
radice ergo colubri egreditur regulus et semen ejus
adsorbet volucrem; quia et per suggestionem diaboli
concutitur animus, et opus illicitum perimit animam:
quia peccatum, cum consummatum fuerit,
generat mortem [(Jac. I, 19)]
. Igitur crebra Scripturarum
meditatione, assidua psalmorum ruminatione,
pura et humili confessione ab immundis te cogitationibus

expurga; membra tua, quae sunt super terram,
cum vitiis et concupiscentiis mortifica; ut et
Babylonis parvulos tenens ad petram allidas et carnis
tuae terat superbiam potus cibique parcitas.
Anima. Multum me tua verba et tristem laetificant,
et nesciam erudiunt, et infirmam corroborant. Jam
mihi ostendisti, et quando me hoc vitium tentat, non
debere me nimis dolere; et spernendo id quod nitet
et dulcescit, atque plene intuendo quid sit, et ad
quam perditionem trahat, posse me illud per gratiam
Dei superare, ut sic testa saniem sciam in ulcere
meo radere.
CAPUT III. Capitulum, in quo culpae fratrum proclamantur, non nisi superbia et iracundia delusis infestum est, nec id carcer et ergastulum, sed porta paradisi et janua coeli dicendum est.

Ratio. Unde adhuc gravaris?
Anima. Libenter tibi debeo omne, quod tolero, ostendere
[ cod. Mel. pandere] gravamen, dum tuis
documentis tam plenum mihi confertur levamen [ id.
tam plene mihi confers levamen].
Ratio. Unde ergo gravaris?
Anima. De capitulo valde gravata sum [ id. gravor].
Ratio. Quid vides in capitulo
Anima. Modicam in circumsedentibus [ id. inter
circumsedentes] charitatem et dilectionem, nullam
pene in praesidente pietatem et compassionem, magnam

vero in me ipsa impatientiam et inquietudinem.
Ratio. Quomodo haec in capitulo vides, omnia
enim haec a capitulo aliena esse debent?
Anima. Modica in circumsedentibus charitas est
et dilectio; qui ibi de omni quam in me vident negligentia,
etiam licet minima et pene nulla sit, undique
accusant. Et sicut aliquis saevissimis hostium
suorum vallatus hinc inde catervis, a quo se debeat
observare ignorat; dum undique insistentes, et iste
ei insidias parat a tergo, et ille ei resistit in facie;
alius vero a dextris, alius eum etiam ferire a sinistris
conatur, sic in capitulo sum. Cumque omnia
quae voluerint de me dixerint, inhianter haec praesidens
audit et quasi magis mala de me quam bona

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.