PL 198, col. 848
Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne
audire desideret, sic se in auscultando habet ut
mihi quodammodo valde laetus videatur, quod aliquam
saltem occasionem invenit unde me gravare
possit. Tunc verbis eorum amaris, amariora superaddit
et definiendo, dividendo culpam exaggerat, et
eam tanquam immanem et enormem facit, et quae
mihi pro tali culpa injungi poenitentia possit, pene
se ignorare asserit. Et in his omnibus nec illorum
accusationibus, nec istius increpationibus unum
saltem verbum excusatorium mihi licet proferre.
Ut autem mihi videtur, nec illi nec iste sic unquam
in me saevirent, si me amarent. Cumque diebus
singulis hoc modo me tractari video, mirum non
est si magnam in me inquietudinem et impatientiam
tolero. Unde etiam compellor sic diligere capitulum
quasi profundum ergastulum vel ipsum etiam infernum.
Ratio. Credo quod tu quidem magnam impatientiam
et inquietudinem toleras, sed quod vel circumsedentes
modicam erga te habeant charitatem et
dilectionem, vel ipse praesidens pene nullam pietatem
et compassionem, omnino non credo. Quod
enim te fratres tui de omni quam in te vident nenegligentia
proclamant, non alicujus omnino odii,
sed magnae dilectionis indicium est. Qui [ cod. Gem.
quia] enim te spiritualiter diligunt in Christo, nihil
quod vel te spiritualiter laedat, vel Deum offendat in
te videre possunt, ut et in Patris vel advocati tui
legis Regula, non eos aestimare debes malevolos,
quando peccata tua indicant. Magis enim innocentes
non sunt, si te, quem indicando corrigere possunt,
tacendo perire permittunt. Si enim vulnus habes in
corpore quod vis occultari, dum times secari, illud
crudeliter habes: sic culpa, cum siletur et misericorditer
non indicatur. Igitur misericordes qui indicant:
crudeles vero qui celant. Quod autem dicis
ipsum praesidentem inhianter audire quae de te dicuntur,
non ideo diligenter auscultat, quod vel
magis mala de te quam bona, ut tu temere suspicaris,
audire desideret; sed ideo diligenter, quae dicuntur
auscultat, ut ea plene intelligat. Quomodo
enim plene te absolvere poterit, nisi prius evidenter
agnoverit quod illud est peccatum quo ligaris. Illi
itaque qui te proclamant, amici tui sunt, qui vulnera
tua plangunt; iste vero medicus est, qui te curare
debet. Sed qualis medicina vulneribus tuis congruat
ille nescit, nisi prius agnoverit. Una ergo eademque
bona intentione, et illi te proclamant, et iste eorum
super te proclamationes auscultat; quia ad hoc et
illi dicunt, ut cureris; et ad hoc iste audit, ut sciat
quomodo cureris. Non itaque magis mala de te audire
desiderat quam bona; sed, si in te mala sunt,
magis ea scire exoptat qui tui curam habet quam
nescire; et ad hoc scire desiderat, ut ab eis absolvaris.
Nec laetus est quod occasionem inveniat unde
te gravet, sed omnino tristis. Verumtamen ne Heli
culpam incurrat et poenam, magis eligit, licet invitus
hoc agat, tibi soli in culpa tua non parcendo
et tibi et ipsi in Dei judicio parcere, quam tibi soli