PL 198, col. 854

Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne

verba ostendunt et quae regi, et quae prophetae cum
ad prandium invitantibus respondit.
Ratio. Quid itaque in hoc tibi facto innuitur, nisi
ut id, quod a praelato tuo propria audis aure prohiberi,
nullius postmodum suggestionibus, nisi seniorem
tuum id certissime mutasse agnoveris, audeas
nullatenus committere.
Anima. Valde in verbis tuis contremisco
Ratio. Quid ergo tibi videtur de praeceptis seniorum
tuorum, quae negligenda, quaeve spernenda
sint?
Anima. Prorsus nulla. Cogunt siquidem me verba
tua seniorum meorum praecepta ac prohibita tam
modica quam magna, sic revereri, ac si ea ex ipso
ore Dei audivissem.
CAPUT VI. Lex claustri quae quosdam vagationum cupidos vehementer premit, sancta est, utilis et animae commoda, et valetudini corporum accommodata.

Ratio. Dic mihi, si adhuc de re aliqua gravaris.
Anima. Adhuc sentio me gravari.
Ratio. Unde ergo gravaris?
Anima. De lege claustri.
Ratio. Qualis tibi videtur lex claustri?
Anima. Valde gravis. Sed quia nullatenus amodo
id praesumo indicare vel reprehendere, donec sciam,
quid de ea tuo sedeat [ cod. Mel. insideat] arbitrio,
licet hanc de qua loquor legem non audeam dicere
indiscretam, eam credere non mediocriter sentio
duram.
Ratio. In quo eam sentis duram?
Anima. In eo quod nunquam mihi de claustro,
quoquam licet sine licentia egredi; nunquam extra
claustri ostium pedem ponere; nusquam omnino
nisi forte in dormitorio vel oratorio divertere; nulla
pene hora etiam per licentiam mihi egressae extra
claustrum demorari. sed statim in illud redire. Quam
beati mihi videntur fratres qui obedientiarum suarum
occasione foras saepe exeunt! Multum enim
eos iste egressus et renovat et reficit; quia in eis
et allevat [ cod. Gem. alienat] fastidium et parit [ id.
parat] oblectamentum.
Ratio. Adhuc carnalis es; adhuc gemis sub servitute
et pondere legis; necdum gaudes in libertate

et lenitate gratia suavi et non dura; nec gravis est
lex claustri ei duntaxat, qui eam tenere agnovit. In
claustro enim rimaris profunditates expositionum,
narrationes exemplorum legis, dulcem ruminas cibum
psalmorum. Quod autem dicis eos beatos qui
foras saepe egrediuntur, nunquam eos sic beatificares,
si quot labores in corpore, quot in anima sustinent
dispendia perfecte scires. Quoties ipsi foris
jejunant et esuriunt, quando tu domi comedis et
satiaris! quoties algent, et tu nullum frigus times!
quoties vigilant, et tu suaviter dormis? quoties foris
sunt fessi, et tu domi tranquille requiescis! quoties
tempestates et nives et imbres et ventos et caeteros
in hunc modum labores sustinent, a quibus
tu omnino aliena es! Et super [ cod. Gem. Et similiter]

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.