PL 198, col. 855

Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne

haec omnia quanta eos putamus sustinere dispendia!
O quoties in cogitatione, locutione et
opere, in visu et auditu et caeteris membrorum suorum
motibus delictum incurrunt, a quo tu in claustro
libera es?
Anima. Haec omnia ita se habent, ut tu dicis.
Ratio. Quid ergo tibi adhuc videtur de lege
claustri?
Anima. Lex quidem sancta est, utilis et bona animae
et corpori salutifera utriusque in se continens
sanitatem.
CAPUT VII. Divina psalmodia nulli oneri esse debet. Imo eo potius opera conferenda est, ut quae ore proferimus corde meditemur.
Ratio. Unde te sentis modo gravari?
Anima. De modo psallendi et cantus in choro.
Ratio. Quomodo a te in choro celebratur divinum
officium?
Anima. Nimis tractim, nimis morose; et illo denique
modo qui mihi valde onerosus et taediosus est.
Ratio. Nescis, o anima mea, quia inter omnia, de
quibus te intromittis sanctae religionis exercitia, hoc
[ cod. Gem. hoc speciale] specialiter opus Dei est.
Hic namque Deo sisteris, hic ei praesentaris, hic
etiam cum eo loqueris. O quam sancte, quam devote,
quam etiam in omnibus irreprehensibiliter motibus
te habere deberes, quando coram Deo [ id cod. Gem.
coram eo] stas? Quam sapienter nihilominus illa quibus
eum alloquaris, verba et corde meditari, et ore

te deceret [ id. decet] proferre. Heu! heu! quoties
eum corde absente, solo ore oramus, et magna
voce clamantes, et tamen ejus auribus muti sumus.
Timere possumus valde ne de nobis conqueratur et
dicatur: Populus hic me labiis honorat; cor autem
eorum longe est a me [(Isa. XXIX, 15; Matth. XV, 8)]
.
Memento quid tibi de orationis diligentia beatus
dicat Augustinus: Psalmis, inquit, et hymnis cum
oratis Deum, hoc versetur in corde, quod profertur
in ore.
Anima. Bene mones et dicis.
CAPUT VIII. Multum viris religiosis prodest et convenit, ut nonnunquam in opere corporali pro tempore et necessitate exerceantur.

Ratio. Quid ergo adhuc te gravat?
Anima. Opus manuum non mediocriter me gravat.
Ratio. Quid tibi videtur de opere manuum?
Anima. Non mihi videtur ad ordinatos, et maxime
ad litteratos pertinere. Nunquid enim rustici sunt,
ut operibus forinsecis, operibus vilibus et servilibus
debeant exerceri?
Ratio. Nunquam haec diceres, si quam conveniens,
quam utile sit viris religiosis opus manuum agnosceres.
Multum namque eos consolatur exercitium
corporale et renovat, multum fovet et reficit; quia
eis pariter et aufert defectum et confert profectum,
non solum ad ministrationem corporis, sed etiam
ad instructionem mentis. Otiositas quippe inimica

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.