PL 199, col. 1001

Entheticus de dogmate philosophorum (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

Non amat hunc Balathro, non Davus, Pamphilus odit,
Cuique nihil gravius, quam residere domi.
De Odone.
Odo libris totus incumbit, sed tamen illis
Qui Christum redolent, gratia major inest,
Hic gravis Eumolpis; Encolpius hunc et Adonis
Dum Gittone cavent, et Venus ipsa timet.
Cauta manus Britonis, Odonis et aurea lingua,
Cum Christum loquitur: plenus uterque fide.
Hi tibi sint comites, illis tua cuncta revela,
Nam Brito, quod ludis, quod sapis, Odo probat.
De Querolo.

Plautinum Querolum miraris ubique videri,
Mancipio tali non caret ulla domus;
Non illum placare potest fortuna, Deusve,
Quin forti semper detrahat atque Deo.
Divitibus cunctis videas adstare volones,
Ut modo nec Gnatho possit habere locum.
Si doleat dives cupidus spoliante volone,
Quis doleat? satis est, quidquid avarus habet.
De Zoilo.
Computat expensas servorum, facta revolvit
Zoilus, ut domini stillet in aure sui
Ergo fidelis erit, quia sumptus pensat heriles?
Non, sed adulando quaerit et auget opes;
Fureque deterior, cui res extrinseca cordi est,
Ut mentes proprio lumine fraudet, agit,
Nec rebus parcit, stulto quas tutius aufert,
Nam sapiens vigilat et sua damna cavet,
Dicit enim, dum fallacem cupidumque repellit,
Assentator, abi, Zoile, te video
De Matone.
Miraris famulos aulae cessisse Mathoni;
Hoc mens plena dolis, hoc mala lingua facit,
Hoc auditorum levitas, ut tressis agaso
Possit ab ingrata pellere quemque domo
Credulus auditor fidi vetulique clientis
Immemor est, et amat semper habere novos.
Nam quoties facili pede vilis in aure susurrat,
Toxicat interius cordis et oris opus.
Aetates, mores, fortunas, conditiones
Versat et appendit garrulus ante focum.
Ejus ab arbitrio dominus male sanus et excors
Aut beat aut torquet, odit, amatve suos.
Infelix igitur domus est et poena bonorum,
Quae rectore carens sub ciniflone gemit,
Infelix equidem nimis est et praeda volonum,
Quae rejicit veteres non fruitura novis.
Stellio de furtis maculam contraxit inanem,
Nec est fur, ex quo destitit esse reus.
De vitio invidiae et cura ejus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.