PL 199, col. 1006

Carmen de membris conspirantibus (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

Huic vero cum multa damus, cum multa paramus
Non cessat querulus dicere: Pauca datis.
Si dederis hodie, nisi cras dederis, nisi rursum
Et rursum dederis, perdere prima potes.
Et si forte suis dicit: Satis est, satis illud,
Post modicum tempus incipit esse parum.
Dicite, quid tantam possit satiare Charybdin?
Dicite, quanta cupit, quis dare tanta potest?
Hic etiam nostros auget cumulatque labores,
Et gula nos nimium pessima saepe premit.
Illi gustus adest, hic portam servat, et ille
Vilis leno, procax garcio, scurra vagus.
Hi duo per mundi currunt elementa; quid aer,
Quid pariat tellus, quid freta, scire volunt.
Non volucris penna, non evadit fera cursu,
Non cetus toto gurgite tutus erit.
Noverunt varios hi dispensare sapores,
Ut magis alliciant, illiciantque cibis.
Gustus discernit quod transmittit gula, venter
Abscondit; probat hic, haec rapit, ille capit.
O venter, quanto deturpas crimine mundum,
Immundumque facis, turpia quaeque movens!
Propter te fiunt homicidia, furta, rapinae,
Insidiae, strages, jurgia, bella, doli,
Currit ad ecclesiam monachus, miles gerit arma,
Navita sectatur lucra, colonus arat.
Ex te virtutum casus, animaeque ruina,
Membrorum pestes, luxuriaeque lues.
Tu Nabusaradan princeps, dominusque cocorum,
Namque tibi sero et mane coquina strepit.
Tu follis tumidus, vas plenum sordibus; imo
Plenus faece locus, non locus, imo lacus.
Vos ergo, fratres, mecum discernite qualis
Hic dominus, mecum cernite quale jugum.
Turpe jugum credo, quando servus dominatur,
Et dominus servit; hic jubet, ille facit.
Turpe jugum vere, quando ratione sepulta
In nobis venter imperat, illa silet.
Vivere debemus, non ventri, sed rationi;
Vir bonus hanc, non hunc, optat habere ducet,
Paulus ait: Venter escae datur, escaque ventri,
Sunt duo juncta sibi, perdet utrumque Deus.
Nos ergo pudeat tali servire patrono,
Gloria nostra per hunc nobilitasque perit.
Surgite, state, precor, animo pugnate virili:
Magna parat nobis praemia pugna brevis.
Aeternum pereat, qui ventri serviat ultra;
Sit procul a nobis qui sua regna feret.
Sit sine fine labor, sit naufragium sine portu,
Continuus sit ei perpetuusque labor. »
His socios animat verbis facundia linguae,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.