PL 199, col. 1007

Carmen de membris conspirantibus (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

Et movet et munit, et docet esse viros.
Ergo simul junctos confoederat una voluntas,
Adstringitque sibi, quos legat unus amor.
Indicunt ventri bellum, jurantque quod ejus
Vincula dissolvent, discutientque jugum.
Sic statuunt et sic confirmant, foedere facto,
Ventrem destituunt, nec famulantur ei.
Jam pes, lingua, manus, et caetera membra quiescunt,
Pes negat ire, loqui lingua, juvare manus.
Prima dies illis tranquillo tramite currit,
Nec quidquam poscit ille, nec illa ferunt.
Altera jejunum nescit compescere ventrem,
Latrantemque gulam pacificare nequit.
Tertia consumptos macie vix sustinet artus,
Namque maligna nimis urget ubique fames.
Pes torpet, manus aegrotat, languet caput, ora
Pallent, suspirant pectora, lingua tacet.
Omnia turbantur in corpore, nullus in illo
Est vigor, aeger ibi luctus, ubique dolor.
Rursus post longos gemitus conamine multo,
Vix hos balbutit languida lingua sonos:
« Quid facimus? Nil proficimus, magis et magis omnes
Deficimus, premimur, conficimurque fame.
A ventris rabie venit haec injuria nobis,
Hoc ejus nobis parturit ira malum.
Sentio grande malum, sed causa mali mihi clausa:
Quod nocet, ecce patet; cur nocet, ansa latet.
Nunc igitur, fratres, vobis praesentibus, ipsum
Conveniam, quaeram, quae sit origo mali. »
Tunc se convertens ad ventrem lingua; « Quid, » inquit,
« Tam male nos laedis? Hic furor unde tibi?
Respice, nonne tuos concives perdere curas?
Quando vides casum, non relevare paras?
Hostis es et civis, haec recta fronte repugnant
Juncta sibi melius, civis, amicus erunt.
Et vacuum et plenum te semper habebimus hostem,
Semper erit nobis tristis uterque status?
Quando tumes plenus, nimia de mole gravatus,
Tunc semper tecum nos facis esse graves.
Ergo precor, miserere tui, miserere tuorum,
Ne tecum pereant, teque tuosque juva.
Exponas, cur non quereris, vel quid tibi quaeris?
Et ne, quaeso, noce, sed facienda doce. »
His verbis claudit sermones lingua, vicemque
Venter ei reddens, incipit ista loqui:
« Audivi linguae strepitus, et eos sapienter
Sustinui, fratres, laedimur inde parum.
Lingua quidem membrum modicum, sed molle, citoque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.