PL 199, col. 1008

Carmen de membris conspirantibus (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

Labitur et loquitur saepius absque modo,
Nam de scintilla magnum fovet et movet ignem,
In fornace sua fabricat inde dolos.
Inde nimis nostros agitat discordia cives,
Nam pacem turbat, et mihi tela jacit.
Me dominum, fratres, vobis ostendit et hostem,
Sed scio, quod vobis servio, vosque colo.
Cum nos de massa rerum natura vocavit,
Et nobis formam materiamque dedit,
Corpore compegit uno, conjunxit amico
Foedere, nos semper jungat ut unus amor,
Omnia praecepit fieri communia nobis
Omnibus, ut proprium nullus habere velit.
Omnibus officia distinxit: neque ministrum
Constituit vobis, et dedit esse cocum.
Inde puro vobis escas, alimenta ministro,
Vitam conservo, pauca reservo mihi.
Quod datis accipio, susceptum decoquo, coctum
Distribuo vobis, fercula quaeque gero.
Si vos ingeritis, ego digero: quod nocet, illud
Egero: quod prodest, hocce cuique gero
Pauper sum servus, nil possum ponere vobis,
Si nil confertis: nam mea byrsa vacat.
Nec nimium curo, nec ego minimum mihi quaero.
In medio positus opto tenere modum.
A nimio veniunt fastidia, crimina, morbus,
Crapula, luxuriae fax, laterisque dolor.
A minimo veniunt infestae mortis imago,
Frons tristis, facies pallida, laxa cutis.
A medio veniunt mens semper sobria, corpus
Robustum, felix vita, serena quies.
Ergo sibi caveat dives, ne devoret ultra
Quam satis et pauper curat habere parum.
Et vos, si sapitis, servate modum mihi dando,
Dispensator ero pro ratione dati.
Saepe mihi dabitis, quia vultis saepe cibari:
Namque per hoc vobis vita salusque datur
Surgite, ne mortis inducat inertia somnum:
Somno desidiae judico saepe mori.
Turpiter occumbit, quem torpor vulnerat. Ergo
Surgite, mors properat: sentio, vita fugit. »
Ventris ad has voces, membrorum turba resumit
Vires, et rediens induit arma vigor.
Surgunt, officiis insistunt, debita solvunt,
Invigilant operi singula membra suo.
Quos socios vitae fecit natura, laboris
Atque oneris socios mutua cura facit.
Sic litem sepelit laeto concordia fine,
Hic quoque vult finem carmen habere suum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.